CARMINA
Proh, pudor irato tibi: nec tuus ille Sacerdos
Cognitus, aBidue qui tibi Sacra facit.
Phoebus at agnofcens iimul erroremque Virumque,
Vraniaeque uidens limina celfa Domus,
Indolet atque orat: Pater huic ignofcito culpas,
Tuque 6 magne Heros, tuque benigna Soror.
Iupiter at contra: Non lic ignofcere nohrum eh,
Artibus Ottonidae ni medeare tuis.
Mox Tycho: non opto medicam ter maxime'Diuhm
Ipfe manum, Vraniae dulce in amore iugum.
Cui ridens Pater: hem tandem defpedlor amoris
Detrechata alias uincla capefcis? ait:
I nunc, & parui contemne Cupidinis arcus,
Ique alios ualido ride ab amore capi.
Ah (fateor) thalamo, quam dignarere iugali,
Mortales inter nulla reperta fuit:
Quin tuus ille animus fpernens terrehria, Coelum
Scandit, & indigetes ambit amatque Deas.
Nos equidem Coelo, mea, quem dignata cubili,
Gnata, cooptamus: Iis Iouis ergo gener.
Dixerat: in tenuem fubitoque euanuit auram,
ConceBitque lubens Ottonidae Vraniam.
Suae Patriae Patri & Praelidi
hoc Epithalamium
lulit idem
1.1. H.