AD MUTATIONES AERIS.
C ODEX Vindobonensis, quem exscripsimus, a variis scribis confectus est,
qui Tychone moderante singulis diebus a mense Octobri anni 1582 ad
mensem Aprilem anni 1597, id est usque in id tempus, quo Tycho in eo erat,
ut patriam relinqueret, aeris statum descripserunt. Qui fuerint illi Tychonis
discipuli, quibus hoc negotium concreditum erat, nos dijudicare non possu
mus, sed manus satis multae distingui possunt. Manus prima scripsit obser
vationes a 1. d. Octobris a. 1582 ad 12. d. Aprilis a. 1583; d. 13. Aprilis a. 1583
incipit manus secunda, quae est Eliae Olai Cimbri. Hic cum aestate anni 1584
Fruenburgum et Regium montem iter susciperet, ut iis locis, ubi observa
tiones instituerat Copernicus, poli altitudinem observaret (vid. tom. II p. 30;
tom. VI p. 103; tom. X p. 345 sqq.), etiam in itinere aeris statum observavit et
in libello annotavit; at ceterae hujus generis observationes fere omnes Hvenae
factae sunt, paucae tantummodo Hauniae vel aliis locis vicinis. Cum Elias et
ceteri plerique Dánico sermone utantur, paucae tamen annotationes confectae
sunt Latino sermone vel Germanico. Diebus a 5. Augusti ad 5. Septembris
a. 1585 tertia manus apparet, quae Latino sermone utitur, diebus a 7. ad 26.
Aprilis a. 1586 manus quarta, d. 27. Octobris et a 4. ad 6. Novembris a. 1587
manus quinta. Postquam desiit Eliae manus, incipit manus sexta d. 6. Aprilis
a. 1589, septima, quae Germanico sermone utitur, d. 23. Aprilis a. 1590, octava
d. 27. ejusdem mensis, nona d. 1. Maji, decima d. 6. Octobris, iterum nona
d. 17. Octobris ejusdem anni, undecima d. 23. Junii a. 1594, denique duodecima
d. 1. Novembris a. 1595.
Inter annotationes autem meteorológicas aliae adjectae sunt, in margine
plerumque positae, quibus res traduntur Hvenae gestae: annotatur, quando
Tycho itinera susceperit, quando Hvenam reverterit, quique illum adierint;
aliaeque res referuntur magis vel minus memorabiles. Hujus generis anno
tationes omnes fere Latino sermone confectae sunt, sed plerumque obscurius,
cum nomina hominum littera saepe una vel altera adumbrata sint.
Editum est hoc diarium Hauniae anno 1876 auspiciis Regiae Academiae sci
entiarum Danicae procurante F. R. Friis (Tyge Brahes meteorologiske Dag-
bog, holdt paa Uraniborg for Aarene 1582 — 1597); adjecit vero Paulus la Cour
explorationem criticam observationum ad meteorologiam spectantium.
Loci, qui p. 5 afferuntur, hi sunt: Genes. l,u; Salom. Sap. 7 , 17 - 19 ; Bart.
Schoenbornii Computus Astronomicus (Witebergae 1579) fol. 78 r .
Interpretatio vocum Danicarum et index nominum propriorum reperiun-
tur in fine hujus tomi.