Full text: Tychonis Brahe Dani Scripta Varia (Tomus IX)

320 
ANNOTATIONES EDITORUM 
AD DIARII ASTROLOGICI ET METEOROLOGICI 
ANNI 1586 PRAEFATIONIS ADUMBRATIONEM. 
Cum in nostro tomo quarto ex Eliae Olai Cimbri Diario astrologico et me- 
teorologico anni 1586 commentationem edidimus de cometa anni 1585, hanc 
ipsius Tychonis opus esse demonstravimus, etsi Eliae nomine in publicum 
emissa esset, et mentionem fecimus praefationis libelli ab ipso Tychone ad 
umbratae (tom. IV p. 513). Hanc adumbrationem nunc publici juris facimus, 
ut intellegi possit, quomodo discipulo suo in publicum prodeunti viam mon 
straverit Tycho. 
ad p. 149,u] Versus sunt Manilii Astron. I 35—42. 46—47. 51—54. 
ad p. 150,19] vid. Lucani Pharsal. X 184 sqq. 
ad p. 150 , 29 ] cf. Ovid. Art. am. I 184: »Caesaribus virtus contigit ante diem«. 
ad p. 150 , 38 ] De Hadriano imperatore cf. tom. I p. 9,22. 
AD ADDITAMENTA AD APOLOGETICAM RESPON 
SIONEM AD CRAIGUM SCOTUM. 
De consilio Tychonis Apologiae ad Craigum datae simul cum epistulis a 
Craigo ad se datis atque hujus Capnuraniae restinctione libro suo De mundi 
aetherei recentioribus phaenomenis adjungendae egimus in tom. IV pp. 517 
et 522, et in eodem tomo praeter Apologiam edidimus Capnuraniae restinc 
tionis quae restant, epistulas vero Craigi adTychonem et Tychonis ad Craigum 
datas edidimus in tomo VII. Addimus nunc pauca eodem pertinentia e codice 
Vindobonensi lat. 9737 f, qui praeter alia continet partem eorum, quae cum 
Craigo vel cum aliis de Craigo Tycho egit; epistulas in hoc codice asservatas 
edidimus cum ceteris Epistolis astronomicis Tychonis. 
ad p. 156 , 3 i] Epistula ad cancellarium regni Scotiae (Io. Metellanum) data 
ea est, quam dedimus tom. VII p. 338 sqq.; altera vero, cujus mentio fit, in 
venitur tom. VII p.307sq. Quae sequi debet (p. 157 ,5), invenitur tom.VII p.336sq. 
Omnes nobis tradidit idem codex. 
AD COMPOSITIONES MEDICAMENTORUM. 
Non solum astronomicae, sed etiam chemicae arti inde a juventute operam 
dedit Tycho, et quamquam nova stella a. 1572 apparens cogitationes ejus ad 
caelum magis convertit, ne postea quidem artem chemicam sive pyronomi- 
cam sive spagyricam neglexit, sed et Uraniburgi et in arce Benatica praeter 
observatoria astronomica laboratoria instituit »pyronomae artis secretis« de 
stinata, quae »AStheris astriferi viribus aequipara« vocavit (supra p. 214,36-37). 
In hac autem arte tractanda vestigia secutus est magni illius Paracelsi et prae-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.