324
ANNOTATIONES EDITORUM
Sophiae ad Tychonem data d. 24 m. Octobris a. 1599 (tom. XIV p. 157 sqq.) et
altera Tychonis ad Sophiam data d. 11/21 m. Martii a. 1600 (tom. XIV p. 178 sqq.)
sermone Danico conscriptae, atque eodem sermone scripta erat epistula So
phiae non jam exstans, quam inter ceteras epistulas edere Tychoni proposi
tum fuit, ut patet e codice Vindobonensi lat. 10686 7 , ubi post epistulam Stenonis
Bilde d. 3 m. Maji a. 1577 ad Tychonem datam (tom. VII p. 45) haec inserta
sunt (foll. 11 v —13 r ), quae, cum eodem tempore quo carmen scripta et ad So
phiae indolem cognoscendam utilia esse videantur, hic addere placet:
Hic poteft inferi Epiftola Sophiae Brahei, Sororis Domini Tychonis.
OCCASIO ET ARGUMENTUM SUBSEQUUTUR^ EPISTOLAS DANICA
LINGUA CONSCRIPTAS, UT BENIGNUS LECTOR INTELLIGAT,
QUUR HIC INSERATUR.
Q UUM Sororem habeam Sophiam nomine, ante fexennium quidem Marito
probo et nobili viduatam, fatis tamen adhuc Iuvenculam, et unica prole,
e&demque mafcuia, gaudentem, illa, ex quo in his viduitatis fuae annis, multis
(uti plerumque fit) moleftijs et curis afficeretur, laevamina quaedam, quibus
animum, quantum fieri poBet, fubinde refocillaret, quaefivit: Primumque hor
tum prope aedes Erichfholmenfes (quas in Scania obtinet, Arcis munitae inftar
exaedificatas) pulcherrimum fane illum, et cui vix fimilis, in his Aquilonaribus
mundi oris exiftit, magno conamine aBiduoque labore, ut caetera taceam,
apprimeque ordinarie, tam quo ad Arborum diverfi generis, quam herbarum
hortenfium difpofitionem, et caetera etiam requifita, rite conformatum, ubi
tale prius nihil erat, inftruxit. Quo tandem confedto, quum necdum impor
tunioribus curis fatis relevata eBet, Chymicas quoque praeparationes, quo ad
Spagirica quaedam medicamenta concernerent, affedtavit, in quibus etiam
haud infeliciter verfata eft: imo tandem non folum amicis et ditioribus, ea,
ubi opus erat, benevole impertiens, fed et pauperibus gratis largiens, utris
que non parum fic profuit. Tandem, quum ne hac quidem ratione animi, ad
plura et altiora femper tendentis, defideria expleviBet, Aftrologicis quoque
Praedidtionibus ex Genethliacis Caeli conftitutionibus inftituendis fedulo ani
mum applicavit, five ingenij acrimonia et Genij cujusdam ad majora femper
inftigantis impulfu, five quod hic fexus fu& fponte ad futurorum curiofam
cognitionem, forte etiam non absque aliquali fuperftitione, proclivis fit. Ego
quidem, licet in prioribus, pyronomicis tamen potius quam hortenfibus (quas
fatis per fe calluit) rebus, praefcriptione et inftitutione, pro ut defideravit, illi
non defuiBem; attamen ut ab Aftrologicis fpeculationibus defifteret, nec tam
abftrufa difficilioraque, quam quae femineo fubdi poBint ingenio, affedtaret,
ferio hortator fui. Ea nihilominus, ut eft animo invicfto, adeoque libi confi
denti, ut ne quidem viris ingenio cedere velit, eo acrius hifce ftudijs incubuit,
et Aftrologiae primordia, partim ex Latinis audloribus, fuo fumptu in verna
culam linguam converfis, partim Germanicis hac de re fcriptoribus (quum
hujus Idiomatis non ignara fit) brevi tempore, fuapte induftria haufit. Quod
quum non obfcuris indicijs animadverterem, non adeo, ut antea, reftiti, fed
faltem, ut in his moderate progrederetur, fuafi. Indulfi autem haec eo liben
tius, quod fcirem ipfam non mediocre hinc aerumnarum vidualium, et has
concomitantium, levamen fentire, cogitationibus ad alias et altiores imagines