Full text: Tychonis Brahe Dani Thesaurus Observationum (Tomus X, Tomus I)

IV 
PROLEGOMENA EDITORIS 
observationum codices; et archetypi illi penes Ludovicum filium Kepleri 
natu maximum, qui Regiomonti medicus consedit (vid. Kepleri Op. VIII 
p. 907), permanserunt. Illos vero Curtius nactus ingentem thesaurum obser 
vationum astronomicarum parare aggressus est, quarum potior pars Ty- 
chonis observationes esse debebant. De hoc instituto Petrus Gassendus a. 
1647, cum Tychonis Brahei Vitam edere pararet, certior factus est, et anno 
sequenti Hevelius per Mersennum ex eo quaesivit, rectene fama nuntiaret, 
Religiosum e Societate Jesu ab Imperatore dono accepisse ipsa observatio 
num Tychonis autographa; »certiorem enim certo se esse, exstare ipsa auto 
grapha penes Ludovicum Kepplerum Doctorem Medicum Regiomonti com 
morantem .... vidisse se illa suis oculis.« Gassendus tamen rem expedivit, 
adhibito loco Mechanicorum, quem supra attulimus. 1 
Speciminis loco observationes anni 1582 Curtius edidit libro, qui inscribitur 
»Sylloge Ferdinandea sive Collectanea Historiae Caelestis ex Commen 
tariis Mss. Obss. Tychonis Brahei ab Anno 1582 ad Annum 1601. Accessit 
Epimetron ex Observationibus Hassiacis, Wirtembergicis et aliis, quae 
omnia Jussu Auspiciisque Ferdinandi III Imp. Caes. Pii, Fel. Aug. PP. 
recensuit et ... . vulgavit Lucius Barrettus, Anno CIO QIC LVI. Viennae 
Austriae«. Hic vero exhibetur colophon: »Operis Davidis Havtti, Bibi. Vi 
ennensis, Anno 1657« (non eodem, qui in titulo apparet). Continet praeter 
Praefationem et Librum 7tQoX,EYÓg,evov observationes anni 1582, quarum supra 
unamquamque paginam legitur »Sylloge Ferdinandea«. Quod autem nomen 
editoris affertur Lucius Barrettus, non Albertus Curtius, factum est litteris 
per jocum transpositis. Eodem modo egit in opere ad finem perducto, quod 
prodiit tandem a. 1666; liber hic est splendidus, ingens formaeque maximae 
ac typis descriptus paulum ab illis discrepantibus, qui in priore illo apparent. 
Inscribitur vero sic: » Historia Coelestis jussu S. C. M. Ferd. III edita com 
plectens Observationes Astronómicas varias ad Historiam Coelestem spec 
tantes ... Tychonis Brahe ... Babylonicas, Graecas, Alexandrinas ... Mi- 
chaélis Mcestlini ... Hassiacas ... Miscellaneas«. Augustae Vindelicorum 
MDCLXVI (in nonnullis tamen exemplis: Ratisbonae 1672). Inest tabula magna 
atque duplex, quae imagines exhibet quattuor Imperatorum; in alia depictum 
est Uraniburgum cum ceteris locis, ubi Tycho observationes instituerat; in 
tertia denique ipsum Tychonem videmus ingenti sextante nitentem. 2 Paginas 
autem continet CXXIV -J- 977. 
At, quod valde dolendum est, haec editio adeo manca est et tanta indili 
gentia confecta, ut paene inutilis sit. Nam ut omnium annorum ante 1582 et 
1 PETRI GASSENDI Tychonis Brahei Vita (Parisiis 1654) pp. 241—243. 
2 Haec effigies aliam exprimit, quae coloribus aqua mixtis picta est in membrana exemplo 
cuidam Progymnasmatum praefixa, quod missum erat Iohanni Zajic de Hasenburg saluta 
tionem praebens ipsius Tychonis manu scriptam, et nunc Pragae in monasterio Strahof as 
servatur.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.