Full text: Tychonis Brahe Dani Thesaurus Observationum (Tomus X, Tomus I)

VI 
PROLEGOMENA EDITORIS 
At has observationes edendi mora fuit bellum Suecicum perniciosum. Tan 
dem vero a. 1664 opus inceptum est et ERASMO BARTHOLINO commissum, 
qui vir doctus maxime inde notus est, quod in crystallo Islándico duplicem 
refractionem apparere invenit. 1 Huic d. 20 m. Junii a. 1664 Regis jussu traditi 
sunt omnes libri atque fasciculi, quos acceptos rite testatus est, cum unum 
quemque satis minute describeret ac definiret, ita ut nobis facile fuerit omnes 
agnoscere. 2 Cum vero exemplum in usum typographorum conficere coepis 
set, certior factus est de nova illa Historia Coelesti, quam cum nactus esset, 
observationes anni 1582 illic editas cum libris manu scriptis accurate con 
tulit et innumerabiles Curtii errores deprehendit. Collationem suam publice 
notam reddidit libello, qui inscribitur Specimen recognitionis nuper edita 
rum observationum astronomicarum Tychonis Brahe et prodiit Hauniae 
a. 1668. 3 Hujus libelli, qui 48 paginas continet in 4°, collatio ipsa paginas 36 
implet. Antequam illam aggreditur, de libris manu scriptis Hauniensibus et 
de nova, quam instituerat, editione rationem dat Bartholinus. 
Hac prolusione peracta, omnium annorum observationes, quas dedit Hi 
storia Coelestis, cum libris manu scriptis contulit et in suum illius operis 
exemplum 4 omnes discrepantias, quae quidem alicujus momenti essent, re 
tulit. Annorum vero 1563—80, 1583 5 , 1593 sicut omnes cometarum observa 
tiones ac praeterea partes quasdam majores, quas praetermiserat Historia 
Coelestis , in librum separatum 6 retulit. Ex his denique cum libris manu 
scriptis diligenter collatis omnes observationes in exemplum perfectum at 
que absolutum transscriptae sunt, quod typographis reddendum erat. Ad 
haec omnia multum temporis consumptum esse facile intellegitur, sed praesto 
erat Bartholino satis pecuniae, et adulescentuli litterarum studiosi sex operam 
dabant observationibus describendis atque conferendis; praecipuus autem 
adjutor ejus erat OLAUS RCEMER, qui postea factus est astronomus insignis. 
Ad finem anni 1668 per popularem quendam iter facientem inquirendum 
curavit, velletne typographus praeclarus Iohannes Blaev, cujus pater per 
hiemem anni 1595—96 Uraniburgi commoratus erat, observationes typis suis 
describere. Quod ille haud invite facturus esse videbatur, sed antequam 
1 BARTHOLINUS, qui a. 1625 natus et 1698 mortuus est, edidit a. 1669 libellum, qui inscribitur 
Experimenta crystalli Islandici disdiaclastici. — Quae de opera ejus hic disputantur, sumpta 
sunt ex ipsius relatione, quam in libro manu scripto Hauniensi Ant. Coli. Reg. 310 in fol. dedit, 
et e libro E. C. WERLAUFFII Historiske Efterretninger om det store kongelige Bibliothek i 
Kiobenhavn (2. ed. Hauniae 1844). 
2 Bartholini accepti lationem exscripsit Werlauff p. 53 sq. Si excipias unum librum in 8°, 
qui observationes continuit annorum 1563—74, sed infelici casu periit, omnibus libris a Bar 
tholino commemoratis ad hanc editionem conficiendam usi sumus. 
3 De hoc libello cf. KAESTNERI Geschichte der Mathematik II p. 656. 
4 Divisum erat in tomos duos, qui nunc sunt Haunienses Ant. Coli. Reg. 308—309 in fol. 
5 Quare praetermissae sint anni 1581 observationes, quae desunt Historiae Coelesti, additis 
pro illis anni 1583 observationibus, quae illic inveniuntur, explicare non possumus. 
6 Hic est Hauniensis codex Ant. Coli. Reg. 310 in fol.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.