X
PROLEGOMENA EDITORIS
clarae speculae Parisiensis, et qui omnes hujus libros manu scriptos in indi
cem retulerat, dubium sibi non esse, quin non in illa urbe, neque in specula
neque in Academia Scientiarum, Bartholini exemplum esset.
In Dania uno saltem librorum Tychonicorum usus est JACOBUS LANGE-
BEK historicus, qui in commentariis, quos a. 1746 de Tychonis vita edidit
(Danske Magazin II) saepius mentionem facit libri in 8° observationum an
norum 1563—74. 1 Ac triginta annis post C. H. HVASS, theatri Danici custos
atque quaestor, Tychonis opera omnia sese editurum esse pronuntiavit. Huic
petenti m. Febr. a. 1778 concessum est, ut observationum libros mutuos su
meret; sed eodem vel sequenti anno redditi sunt, nec quicquam ab illo est
profectum. 2 Nec mentionem fecissemus hujus rei, si nihil aliud inde evenis
set. At a. 1784 THOMAS BUGGE, speculae Hauniensi praefectus, in praefa
tione libri, qui inscribitur Observationes Astronomicae annis 1781 , 1782 8i
1783 institutae, inter alia indicem praebet librorum Tychonicorum in biblio
theca regia asservatorum; ubi sic legimus (p. XVII): »Ex designatione Erasmi
Bartholini liquet in Bibliotheca Regia Hauniensi nullum autographorum de
siderari, si excipias unum volumen in octavo continens observationes pu
eriles & juveniles ab anno 1563 ad annum 1574 institutas.« Atqui cum d. 24
m. Dec. a. 1777 libros mutuos peteret Hvass, mentionem fecerat septem vo
luminum in folio, duorum in 4°, unius in 8°. Denique cum ex ephemeride qua
dam Germanica 3 a. 1804 a Werlauffio allata in vico Passy prope Lutetiam
hominem quendam nomine Hvass vixisse appareat, qui »ein Autographum
von Tycho Brahe« a patre illo tempore defuncto sibi relictum possideret,
quod summi in litteris ac doctrinis pretii esse affirmaret, volumen illud in
8° a. 1778 vel 1779 bibliothecae, quam illo tempore male dispositam fuisse
constat, non restitutum esse et a. 1804 inter manus hominis cujusdam Dani
ignobilis in Gallia viventis fuisse videtur. Bene tamen accidit, ut duo exstent
exempla ex eo transscripta, Haun. Ant. Coli. Reg. 1824 in 4° (cod. A) et 310 in
fol., quorum hoc illud est, quod ad explendas lacunas Historiae Coelestis
confecit Bartholinus.
Saeculo XIX libri Tychonici eo tantum consilio consulti sunt, ut cometa-
1’observatoire de Paris, Mémoires XXI p. F 24 et ejusdem praefatio ad PINGRÉ, Annales céle
stes du dix-septième siècle (1901) p. X. Quæcumque vero de hac re dixi in libro meo Tycho
Brahe p. 375 cum ann. 3, falsa sunt. Exemplum ibi commemoratum in sex tomos distributum
illud est, quod confecit De 1’Isle.
1 Cf. infra inter observationes p. 14 ann. 1.
2 Vid. WERLAUFF 1. c. p. 195 sqq. In archivo bibliothecae nihil inveniri mihi relatum est,
quo libros redditos esse appareat. Paulo post illud tempus e Dania demigravit Hvass, et prope
Lutetiam consedit, ubi a. 1798 etiamtum degebat. Cf. THOMAS BUGGE, Reise til Paris i Aarene
1798 og 1799 (Hauniae 1800) p. 384, qui mentionem facit illius editionis, quam conficere sibi
proposuerat Hvass, atque illum collectanea haud spernenda huc pertinentia paravisse ait.
3 Affert Werlauff »Neues Allg. Intelligenzblatt für Litt. u. Kunst zu Leipz. Litt. Zeitung 1804,
10 St.«