Full text: Tychonis Brahe Dani Thesaurus Observationum (Tomus X, Tomus I)

XIV 
PROLEGOMENA EDITORIS 
sunt, ita tamen, ut periculum non sit, ne annus non agnoscatur. Primum prae 
bentur observationes Solis m. Dec. 1577 etjan. 1578, deinde observationes 
aliquot stellae Polaris, observationes Solis a Martio a. 1578 usque ad De 
cembrem a. 1579, aliae observationes annorum 1578—80, calculi eclipsium 
Jan. 1580 et Jul. 1581 ac paucae praeterea observationes. Sequitur »Liber 
distantiarum Stellarum affixarum ab initio anni 1578«, deinde vero »Obser 
vationes geographicae in insula Huena factae«, i. e. observationes rudes diffe 
rentiarum azimuthorum turrium aedium sacrarum, quae a Hvena conspici 
poterant; 1 hae in librum involucro jam vestitum insutae sunt, cum fila dor 
sum penetrent, et ex hoc libro cum ceteris in codicem A transscriptae sunt. 
Sequuntur quattuor fasciculi titulorum paginis instructi; insunt 1) Astrono- 
micae observationes a solstitio hyberno a. 1580 ad solstitium hybernum a. 
1581 (primum Solis, deinde reliquorum planetarum), 2) Observationes affixa 
rum stellarum per Quadrantem, Sextantem, Radium & Armillas, 3) Observa 
tiones Fixarum per Sextantem & Radium pro distantijs habendis, 4) Obser 
vationes Fixarum per Armillas (i. e. altitudines meridianae a m. Oct. in Dec. 
a. 1581; nullae tamen observationes per Armillas). Ad finem codicis sunt 
Ephemerides Solares annorum 1578—81, quae ad unumquemque diem prae 
bent Solis longitudinem; denique Inquisitio longitudinis & latitudinis stellarum 
in lancibus II ad annum 1580. 2 
Duae fere partes hujus codicis ipsius Tychonis manu scriptae sunt. Locis 
nonnullis observationes intulit, quas non ipse fecerat, sed Petrus vel Andreas 
vel (m. Jan. a. 1581) Architectus. 
Cum involucrum hujus codicis simile sit iis, quibus vestiti sunt 19 tomi 
Vindobonenses (codex V), dubitari non potest, quin hunc primum tomum 
totius corporis esse Tycho voluerit. 
CODEX C == Ant. Coli. Reg. 311 in fol. continet observationes 
annorum 1582—86. 
Forma chartae 33,5x21,5 cm (ut ceterorum quoque proxime sequentium); 
aliquot tamen folia paulo minora sunt. Involucro vestitus fuit satis rudi, quod 
nunc tamen renovatum est, cum in tres tomos codex divisus est. 3 Folia con 
tinet formae maximae 494, ac 10 praeterea formae, quae vocatur, quartae, quae 
ad finem anni 1584 inserta sunt; exhibent hae observationes illo anno ab Elia 
Olai in Germania factas. Codex compositus est e compluribus fasciculis, in 
quos omnibus diebus secundum temporis ordinem observationes relatae erant. 
His fasciculis involucra defuisse videntur, cum folia primum et ultimum sor 
dida fere sint. In pagina prima ipsius Tychonis manu sic scriptum est: 
1 Cf. Op. tom. I p. XXVII sq. 
2 Cf. infra p. 86. 
3 Omnes codices 311—318 abhinc paucos annos involucris novis vestiti sunt; antiqua tamen 
in bibliotheca seorsum asservantur.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.