PROLEGOMENA EDITORIS
XXV
diti sunt plerumque calculi locorum planetarum ex observationibus facti, et
ad finem anni 1582 stellarum fixarum selectarum ascensiones rectae quaerun
tur. Appendices omnes hae suis quaeque locis in hac editione invenientur,
praeter commentarium de Marte, qui in libro observationum anni 1585 tradi
tus est; huic enim in Operum tom. V locum assignare satius visum est.
CODEX V 1 = Vindobonensis lat. 10709, continet catalogum
stellarum 296 prope Zodiacum.
Hic est liber tenuis in fol., catalogum stellarum continens praeparationis
causa factum; descripsimus eum in Op. tom. III p. 409 et ad finem secundi
observationum tomi (Op. tom. XI) locum ei assignavimus.
Praeter hos codices in bibliotheca Vindobonensi alii quoque inveniuntur
ad Tychonem pertinentes, quorum praecipui sunt tres fasces ingentes epistu
larum et chartarum, quae calculos et annotationes breviores continent (Vin-
dobonenses lat. 10686, 10688, 10689). Hi nobis utilissimi fuerunt in edendis
scriptis Tychonis (in tomis I et IV et V) et epistulis ejusdem et ad eum datis
(in tomis VII et VIII); at cum in iis paucissima inveniantur, quae inter obser
vationes ponenda fuerint, hoc loco nihil praeterea de iis addendum est.
IN hac Tychonis observationum editione conficienda hae leges servatae
sunt.
Codices Haunienses, ut qui ipsas observationes primas exhiberent, semper
secuti sumus, et tantummodo ubi his aliquid deerat, adhibitus est codex V;
tum vero in ima pagina annotatio adjecta est: »E codice V«. Inter observa
tiones tamen a. 1585, ubi, quia codicem Vinspicere nondum licuerat, L codicem
sequi coacti sumus, talem annotationem addere plerumque supersedimus.
Omnes observationes, ne una quidem excepta, exscribuntur. Exscribuntur
etiam omnia loca planetarum per calculos quaesita et comparationes cum
ephemeridibus institutae; ubi tamen talia loca binis vel etiam pluribus cal
culis quaesita erant, meliores praetulimus. Omisimus calculos, quibus ante
annum 1582 loca Solis quaesita erant; nam illo tempore theoriam motus
Solaris nondum correxerat Tycho.
Ubi suspicio mota erat, in observando aut computando errorem esse com
missum, opera dabatur, ut per calculos causa erroris reperiretur. Hic, sicut
in ceteris partibus operum Tychonis, omni studio laboratum est, ut numeri
et verba quam emendatissima exprimerentur.
Eo ordine afferuntur observationes, quem praebet codex V (Solis, Lunae,
Saturni etc.); ita enim voluit ipse Tycho (vid. locus Mechanicorum supra
p. III allatus).
Generalis lex erat, ut observationes tales describerentur, quales in codici
bus invenirentur. Ut vero chartae parceretur, nonnumquam in tabulam col-
(d)