Full text: Tychonis Brahe Dani Thesaurus Observationum (Tomus X, Tomus I)

J№' I 
»« ? 7T 
plMii !• 
1 : 
HaBm» i 
PROLEGOMENA EDITORIS 
lectae sunt, sicut ipse quoque Tycho saepe egit. Non usque eo in hanc partem 
progressi sumus nos quidem, quo Bartholinus (si hujus exemplum sequitur 
De 1’Isle); hic enim praeter alia omnium observationum Solis quoque anno 
factarum magnam tabulam conficiebat, in cujus fronte nomina instrumento 
rum et in parte sinistra dies ponebat; attamen e re esse arbitrati sumus loca 
Solis in tabulam congerere, non, ut Tycho faciebat, post uniuscujusque diei 
observationes collocare. Eodem modo, sed minus saepe, Lunae loca dispo 
suimus. 
Quicquid ipsius Tychonis manu scriptum est, litteris inclinatis descripsi 
mus, quo facilius in oculos incurreret. 
Verba quoque continua, descriptiones, annotationes, similia, ita plane ex 
pressimus, ut in codicibus Hauniensibus inveniuntur, ita ut singularia quae 
dam sermonis intacta reliquerimus, sicut ubi »cornu« vel »genu« genetivi 
casus esse volebat Tycho aut »poterint« pro »poterunt«, »saltem« pro »solum« 
ponebat etc. Pro vocibus ev Tikarzi medio aevo saepe usitatis nonnumquam 
scribitur »en piati«. 
Hoc loco utile erit afferre, quae de latitudine et longitudine eorum Hvenae 
locorum, ubi Tycho observationes instituebat, recentissima atque exactissima 
effecta sunt e mensura trigonometrica annis 1903—04 in Dania instituta. 1 
cp = -f 55° 54' 24 
Centrum Uraniburgi: 
= 50 m 47 s .665 orient. a meridiano Grenovicensi. 
cp = -j- 55° 54' 21 ",i3 
Centrum Stellaeburgi: 
1 = 50-47 s .77o orient. a meridiano Grenovicensi. 
Ex ceteris locis, ubi observationes instituebat, satis erit horum duorum situm 
afferre. 2 Arx Benatica: 
X = 59 m 21® orient. a meridiano Grenovicensi. 
Domus Curtii, Pragae: 
\ = 57 m 35 3 orient. a meridiano Grenovicensi. 
Denique omnibus iis, qui in hoc opere conficiendo opem mihi tulerunt, 
gratiae mihi agendae sunt quam maximae; atque omnium primis INSTITUTI 
CARLSBERGICI praefectis, sine quorum munificentia opus observationum 
Tychonicarum edendarum neque incipi neque confici potuisset. Cum vero 
ab illo loco remotissimus essem, ubi libri manu scripti praecipui asservantur, 
in opere conficiendo aliorum auxilio uti coactus sum. Ac primis quidem annis 
C. F. PECHUELE beatae memoriae, e specula Hauniensi, aliquoties me quae 
rente codices inspexit. Gratiam etiam debeo CAROLO S. PETERSEN e regia 
bit 
Ha 
uti 
Co 
eju 
ob 
ph 
qu 
bu 
prc
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.