PROLEGOMENA EDITORIS
XXVII
bibliotheca Hauniensi, qui providit, ut e bibliotheca Vindobonensi codices
Hauniam mutui darentur, et interdum operam dedit, ut partes eorum, quae
utiles erant ad explendas lacunas Hauniensium, lucis ope exprimerentur.
Collationem vero omnium codicum Hauniensium et confectionem exempli
ejus, quod typographis describendum mitteretur (si excipias appendices ad
observationes anni 1582 pertinentes, ubi exemplo lucis ope expresso typogra-
phus uti poterat) ego ipse persecutus sum. IOANNI autem R^DER gratias
quam maximas ago, qui omnes plagulas summa cura perlegit et cum codici
bus comparavit multosque operarum errores hoc modo correxit. Idem haec
prolegomena in Latinum sermonem vertit.
SCRIPSI OXONII MENSE FEBRUARIO A. MCMXXIII.
J. L. E. DREYER.