Manii deinde Roftochij cum meis per Anni quadrantem non fine periculo
ob luem Epidemicam illic continue graBantem, quo noftratibus Patriae adhuc
ftudens rem redlius difpiciendi fatis temporis relinquerem. Sed demum a
NobiliBimo viro Domino Henrico Ranzouio inde per literas amanter euoca-
tus, vt contagium illud euitarem, in Holfatiam me recepi atque eius Arcem
Wandesburgicam, femiBe tantummodo milliaris Hamburgo remotam, ipfo
benigne mihi inhabitandam concedente, occupaui, vbi per hybernum otium
volente coelorum Opifice Obferuationes Aftronomicas vlterius pertexere, &
quaedam in Operibus meis abfoluere decreui. Quae memoriae cauBa hic bre-
uiter annotanda duxi: alias fuo tempore & loco de ijsdem latius.
AD DANIAM ELEGIA.
Dania quid merui, quo te mea Patria laefi,
Vsque adeo vt rebus fis minus aequa meis?
Scilicet illud erat, tibi quo nocuiBe reprendar,
Quod maius per me nomen in Orbe geras:
Dic, age quis pro te tot tantaque fecerat ante,
Vt veheret famam cundta per Aftra tuam?
Quis fadturus adhuc? quis quae preciofa reliqui,
Digeret, expediens vfibus apta fuis?
Mittitur is Huennam focio comitatus ab vno,
Secreta Vraniae quem bene noBe putant.
Venit & vt vidit fpedtacula maxima Diuae,
(Pauca licet remanent) obftupuiBe ferunt.
Quid faciat rerum ignarus? qui talia pandat,
Nec confpedta vnquam nec-fibi nota prius?
Aftat inexpertus Fabricarum nomina quaerit,
Quaerit tradlandi (res pudibunda) modum.
Ne tamen ignarus fruftra acceBiBe feratur,
Quae referare nequit, vellicat inuidia.
Nec mirum, meus hunc quia forte inftruxerat ofor,
Qui mihi iamdudum clam parat omne malum.
Hoc quoque fic a te, tellus natiua ferendum
Haec etiam meritis gratia danda meis,
Vt quae noBe nequis, carpas oneresque cauillis
Multimode, noftrum diminuasque decus.
Te celebrem ftudui meritis augere per Orbem,
Tu mihi fed rurfus detrahis immerito.
Haec fed parua puto, longe his grauiora ferebam,
Vix ifthic noftri cura fauorue fuit.
In Patria latui toto bene cognitus orbe
(Vt multos alias delituiBe liquet)
Sunt alij fundis, titulis & honoribus audii,
Par quibus aut aetas aut genus eBe nequit.
Aft ego Brahaeus de quinis fratribus vnus
Et genitus primo, vix reputatus eram.