Tu quoque magnanimi Friderici Heroica proles,
Infcius hic culpa, Rex generofe, vacas:
Inuitisque alijs, animus quibus integer, ifta
Fiunt: Dij faciant non mage praua fequi.
Sunt aliqui pauci, quibus haud tamen ipfe nocebam,
Qui mihi qua poBunt arte doloque nocent;
Hi valeant, meritisque fuis quae digna reportent,
Vindicis vt ftatuent Jura verenda Dei.
Salue Ranzoum venerande Henrice propago,
Vraniam primus qui capis hofpitio.
Hic vbi vicinas Hamburgi moenibus amplis,
Wandesburga nouas Arx habet alta domos.
Quas libi conftruxit memoratus is optimus Heros,
Odto gerens vitae luftra peradta fuae.
Det Deus Aftriferi fapiens moderator Olympi,
Nos hac vtiliter forte locoque frui.
Ipfius vt cundtis pateant Miracula Terris,
.¿Ethere in abftrufo quae latuere diu.
Quin tua Ranzoui, donec iibi iidera coelum,
Vendicat hofpitij, fama fuperftes erit.
T. B. feci
Anno Domini 1597 20 die Odlobris cum Wandesburgi
Obferuationes Aftronomicas antea circa ^Equi-
nodlium vernum Vraniburgi inuite omiBas
continuare coepi: quod DeusCoele-
ftium et terreftrium Author
fecundare velit.