Full text: Continens pseudepigrapha, testimonia veterum, Pachymerae paraphrasin, Planudis commentarium, scholia vetera ; omnia fere adhuc inedita, cum prolegomenis et indicibus (Volumen 2)

VI 
PROLEGOMENA. 
infra ostendetur, apud doctos celebritatem nactum 
erat; illud mathematicis anonymis scriptis praefigere 
fraus facilis fuit. Sic Prolegomenis ad syntaxin in 
Marciano codice, sic Heronianis fragmentis (ut aliis 
Euclidis nomen) in Parisino nostro adscriptum fuit. 
Quid praecipue notandum de hoc pseudepigrapho 
nunc dicam. Geometriae quae fertur Heronis libra 
rius saec. XIII, ut videtur, varia adiunxit quae invenerat 
¿v akXcp (3t/3/U'c) tov °Hqcovos (ed. Hultsch, pp. 131, 
14; 134, 8. 15). Alteram ipsius Heronis editionem 
nunc deperditam sic designari credidit clarissimus 
Mauritius Cantor, multaque ingeniosissime suo more 
secundum hanc coniecturam disputavit 1 ). Sed qui 
attente Heronianis iampridem editis novum frag 
mentum nostrum conferet, forsan aliter sentiet; illud 
enim alio /SqSAtW nihil esse nisi quandam proble 
matum geometricorum byzantinam collectionem, vel 
Heronis nomine insignitam, ut alias illas ab Hultschio 
in corpus conflatas, vel forte anonymam, sed Hero 
nianis simillimam, mihi saltem probabilius videtur. 
Ceterum ex illa collectione (aut illo alio Heronis libro) 
Diophanteum pseudepigraphum depromptum fuisse, 
amplius demonstrare supersedeo; locos conferendos in 
meis adnotationibus lector inveniet qui ea de re senten 
tiam pronuntiare cupiet. 
II. 
Quum omnia (perpauca sane) quae ad meam noti 
tiam pervenerunt de DiopJianto testimonia veterum collegi, 
1) Vorlesungen uber GescMchte der MathematiTc, Lipsiae, 
apud Teubnerum, 1880, pp. 330 sqq.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.