VIII
PEOLEGOMENA.
illo sensu e£g tbv ¿Jiocpdvxov cc6tQ. nav. omnino scri
bendum fuisset. Ceterum nullam astronomicam tabulam
(xccvova) post Ptolemaeum apud veteres conditam fuisse
extra dubium est; idcirco ante tbv addidi stg (quod
facile intercidere potuit) et quum commentarii s£g tbv
UtoXeficcLOV TtQo^eiQOv kccv6vcc (Suidas v, &scov) duae
recensiones adhuc exstent, alteram Theoni patri cuius
sub nomine feruntur, alteram Hypatiae filiae deberi
libenter credam. Sed de his alias.
Nullum autem Diophanti opus praeter Arithmetica
et libellum de polygonis numeris unquam iure comme
moratum est. Si de Harmonicis quibusdam Gesnerus
et Ramus locuti sunt, manifesti erroris origo in
promptu est; in codice enim Vaticano 191 *) post Dio-
phantea opera et sine auctoris nomine reperitur illa
ELdaycayrj ccQyLovixrf quae vel Euclidi vel Cleonidae
adscribitur. Lemmatis omissio, nunc in recenti cata
logo codici praefixo correcta, Gesnero fucum fecit.
Omnino igitur optimorum Suidae codicum lectio
stg ¿hocpavtov servanda est Hypatiaeque commen
tarium in Arithmetica Diophanti scriptum fuisse
intelligendum.
4. In catalogo graecorum Scorialensium codicum
excerpta Diophantea Millerus recensuit (MS. T — III
— 12, saec. XIV, fo. 73 r ). Sub falso titulo satis longa
latebat Michaelis Fselli epistola (infra pp. 37—42), quam
raptim descripsi in Hispanico meo itinere. Sed eam
1) In Matritensi 48, ex quo Vaticanus 191 descriptus est,
Zosimi nomen recentiore manu additum legitur; Harmonica
autem illa non idem scripsit librarius qui Diophanto operam
dedit.