PROLEGOMENA.
SI
aliis libenter relinquo. Attamen de aetate collectionis
scboliorumque quaedam haud omittenda videntur.
Num ante Constantinum Cephalam, qui decimo
labente saeculo epigrammatum corpus Palatinum quod
fertur condidit, arithmetica problemata in priores
Anthologias admissa fuerint, disputare licet; saltem ex
iis quae ad pp. 43 — 72 adnotavi, illud demonstrari
potest, duas collectiones Cephalae praesto fuisse:
alteram quae satis antiqui poetae nomen prae se
ferebat, Socratis scilicet cuius Diogenes Laertius men
tionem fecit; alteram recentiori Metrodoro adtributam.
Nulla scholia (nisi forsan quosdam solutionum numeros
in margine scriptos) in prima collectione reperiebantur,
si tantummodo septem illa excipias quae ad ep. XIV, 7
scripta sunt post lulianum imperatorem a variis credo
temporeque longe disparibus, certe autem parum arith
meticae nisi practicae peritis hominibus. Nimis raras
huiusmodi relliquias invenimus; quid ad vulgaris
calculi historiam conferre possint, exemplo unico alibi
demonstrare conatus sum 1 ).
Ad unumquodque vero Metrodoreae collectionis
epigramma Constantinus Cephalas iam scripta scholia
invenit, quae in textum suum recepit 2 ); sed quum
problemata quaedam in Socratea collectione reperta
iamiam prius descripserat (nempe ep. XIV, 2, 3, 6, 7),
illa non repetivit, sed Metrodoreos numeros Socrateis
adiunxit scholiaque in margine posuit. Verum ordinem
1) Bevue des etudes grecques, VII, pp. 204 sqq.: Le calcul
des parties proportionnelles chez les Byzantius.
2) Errores animadvertas velim in compendiis solutis, pp. 44,
18; 53, 16; 70, 7, 14; item lacunam, 55, 20.