Full text: Continens pseudepigrapha, testimonia veterum, Pachymerae paraphrasin, Planudis commentarium, scholia vetera ; omnia fere adhuc inedita, cum prolegomenis et indicibus (Volumen 2)

'A : .' : v ' : • ••. 
PROLEGOMENA. 
Metrodoreae collectionis usque ad trigesimum saltem 
epigramma (nam quae numerata erant 31, 34, 35, 37 
deperdita videntur) restituere nunc perfacile est; ad- 
paret autem a Metrodoro antiqua epigrammata cum 
recentioribus collecta fuisse, nec ullius problematis 
eum auctorem indubitato iure declarari posse. 
Ceterum Metrodoreae collectionis scbolia diu ante 
Cepbalam scripta fuisse libenter credam. Pro tempore 
haud impurus sermo 1 ); auctori Euclides familiaris, 
imo Diophanti saltem primus liber notus est. Cur 
Metrodoro ipsi scbolia illa haud tribui possint, non 
video; praesertim si problemata haud invenisse sed 
potius compilavisse indicandus est, ea scholiis munire 
sine dubio potuit, ut suam collectionem utiliorem 
acceptioremque redderet. 
Sed quum Byzantinus ille grammaticus sub Con 
stantino Magno vixisse aliaque multa de astronomia 
et geometria scripsisse a lacobsio (comment, in Authol. 
Gr. t. XIII, p. 917) perhibeatur, miram confusionem 
haud tacere possum. Alius enim est Metrodorus philo 
sophus e Persis oriundus, cuius mendacia Constantinum 
et Saporem in bellum implicuerunt (de quo Yalesium 
ad Amm. Marcell. consulas); alius Metrodorus mathe 
maticus, a Servio Plinio Ptolemaeoque (in libello de 
Apparitionibus) memoratus; alius grammaticus noster, 
quem Fabricius, haud spernendo argumento nixus, 
Anastasio et lustino imperatoribus supparem fuisse 
statuit 2 ). Ergo ad aetatem Diopbanti definiendam 
1) In scholiis alterius collectionis contra invenies XoyccQLv 
(p. 49, 3) aliaque deterioris notae. 
2) Bibi. Gr. ed. Haries, IV, p. 482; cf. 468 et 478.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.