Full text: Continens pseudepigrapha, testimonia veterum, Pachymerae paraphrasin, Planudis commentarium, scholia vetera ; omnia fere adhuc inedita, cum prolegomenis et indicibus (Volumen 2)

XIY 
PROLEGOMENI. 
quaedam arithmetica agnovi in quibus Pachymeres, ut 
Nicomachum in praecedentibus, Euclidem in sequen 
tibus, Diophantum excerpsit vel potius primi libri para- 
phrasin suo tempori accommodatam exhibere conatus 
est, codicem nactus nostrorum credo archetypum, 
iisdem saltem mendis depravatum, in quo ex. gr. verba 
ahoyog aQL&nog (p. 80, 8; cf. I, 6, 4) iam legebantur. 
Vaticanus gr. 116 ex deperdito quodam codice 
descriptus videtur, cuius Parisini quoque apographi 
sunt; initio ille iam mutilus erat, itaque auctoris nomen 
deerat. Integer textus tantum exstat in Naniano 255 
(nunc Marciano Cl. VI cod. VI) saec. XV, sed optimae 
notae, ex monasterio S. Catharinae Sinaitico olim allato 
et quem mihi v. cl. Castellani, Marcianae bibliothecae 
praefectus, humanissime Parisios transmisit. Huius 
recensionem infra exhibui (pp. 78—122), nulla variante 
lectione in Parisinis codicibus reperta quae mentione 
digna videretur. 
2. Haud multo post Georgi! Pachymerae tentamen 
iustum commentarium in duos priores libros Diophanti 
Maximus Planudes scripsit. Anonymum opus exstat 
in plurimis codicibus vel nomen tantum praefixum 
fuit post editam a Xylandrò, qui auctorem suspicatus 
erat, latinam interpretationem. Sed nullus dubio locus 
est: etsi enim Vaticani gr. 116, cuius modo titulum 
dedi, deperditus est archetypus, huius adhuc decem 
folia saeculi XIV exstant in Ambrosiano Et 157 sup., 
et ubi incipiunt problemata, haud ambigue prima manu 
Extraits, T. XVII, 1858, pp, 362—533): ex libro quarto quae 
dam fragmenta Th. H. Martin Theonis Smyrnaei Astronomiae 
adiunxit.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.