PROLEGOMENA.
XYII
Ad problema II, 29, p. 246—247, animadvertere
omisi diagramma male compositum fuisse a Planude,
qui prava lectione deceptus (vide adn. erit. I, p. 128, 9)
suo in commentario ex errore isto vix sese explicuit.
Sic Planudi ipsi deberi diagrammata compertum est;
quod haud monerem, nisi antiquiora illa esse vir doctus
mihique amicus L. Rodet frustra censuisset 1 ).
IV.
De genuina Diophanti Arithmeticorum
compositione.
De hoc secundo volumine praedicta in praesens
sufficiant; ad prius revertar, de fatis Diopbanteorum
codicum, ut promissum absolvam, disputationem nunc
aggressurus.
Quo tempore Diophantus ipse vixerit Aritbmeticaque
scripserit, diu incertum fuit; bodie, etsi ex epistola
Michaelis Pselli (infra p. 38, 24) eum iuniorem Ana-
tolio (Laodicensi episcopo) non fuisse haud extra omne
dubium concludi possit, hoc tamen probabilius videtur;
nec multo antea eius aetas statuenda est; tertio igitur
saeculo post Ch. n. medio fere Diophanti txnarjv ad-
signare fas mihi sit.
Ab Hypatia, circa finem quarti saeculi, libris saltem
sex prioribus Arithmeticorum commentarium adiunctum
fuisse evincere iam conatus sum; septem ultimos in
tactos remansisse et ideo deperditos fuisse libenter
1) Sur les notations numériques et algébriques antérieurement
au XVI e siècle, Paris, Leroux, 1881.
Diophantus, ed. T anner y. II.
b