XVIII
PROLEGOMENA.
credam. Sic Eutocius nobis quatuor Conicorum priores
libros servavit, sed posteriores, a quibus manum abs
tinuit, desideramus, et sicut Apolloniano manco operi
ad iustum complendum volumen Sereni liber adiunctus
est, Arithmeticorum relliquiis adnexum invenimus
libellum De polygonis numeris qui maioris operis pars
haud censendus est.
Post Aegyptum deperditam diu apud Byzantinos
Diophantei libri paene ignoti remanserunt; forsitan
unicum exstabat exemplar, quod tamen adhuc vidit
Michael Psellus (et ante eum credo scholiastes Iam
blichi), sed cuius post Constantinopolim a Latinis
anno 1204 vi captam nullum vestigium reperitur.
Ex illo antiquo exemplari (a) descriptus est saeculo
VIII vel IX codex alius (a) hodie quoque deperditus,
sed qui vere proprieque nostrorum archetypus nomi
nandus est. Huius codicis aetas definiri potest, quum
in fidelissimo apographo Matritensi 48 saec. XIII iota
adscriptum constanter observetur, imo contra omnes
leges literae finali co plerumque additum (in vocibus
ut Xeyca etc.) reperiatur. Nec magis arithmetices peritus,
sed forsan astrologiae deditus erat barbarus ille scriptor
cui compendium A* (nempe tstgcciag') absurde in Slcc-
KEXQLgsvov (I, 464, 4 etc.) moris fuit solvere.
Similia vel etiam multo graviora alia librario isti
in praef. prioris voluminis iam imputavi. Sed utinam
talia tantum ab eo Diophanti contextus perpessus
esset vulneraque insanabilia haud accepisset! Commen
tarios enim scholiaque omnia omittere quum librarius
instituisset, sed male, ut iam diximus, distinctio fieret,
plura recepit quae relinquenda, plura reliquit quae