XX
PROLEGOMENA.
pronuntiarunt 1 ), ut difficiliores quam in quinto libro
quaestiones proposuisset; ita haud magni iactura
facienda foret et pars deperdita non post sextum sed
potius post primum librum desideranda. Quae si vera
essent, vix starent quae disputavi.
Sed quaeso, si quintus, si sextus liber Arithmeti
corum deperditus esset, quis recentiorum unquam talia
problemata a Graecis tentata fuisse credidisset? Maxi
mus error est si neges quod ab antiquis omnibus
ignoratum fuisse non manifeste demonstratum est,
hoc ab aliquo mathematico graeco cognosci potuisse.
Quousque theoriam de numeris promoverit Archimedes,
ut de aliis taceam, si nescimus, ignorantiam nostram
fateamur. Sed inter celebre illud problema bovinum
et difficillima Diophantea nonne satis amplum inter
vallum est ut septem libros complendum admittat?
Et ne quod recentiores mathematici invenerunt, anti
quis adrogem, nonne plura Indis Arabibusque tributa
ex graecis fontibus hausta esse potuerunt? Quid si
Leonardus Pisanus problema solvit Diophanteis simil
limum, in Arithmeticis hodie frustra quaerendum? Ut
liberius loquar, quum illustrissimus Chaslesius Poris-
mata Euclidis satis probabiliter restituit, etsi Pappi
lemmatis adiutus, difficiliorem suscepit operam quam
si numericis quaestionibus a Graecis haud iure abiudi-
candis septem Diophanteos libros complere lentavisset.
Sed Chaslesiana geometrica utpote vere nova avide
a studiosis accepta sunt; analysin indeterminatam
1) Vide M. Cantor, Vorlesungen über Geschichte der Mathe
matik, I (1880) p. 387.