PROLEGOMENA.
XXI
quam vocant promovere sub antiquo habitu vestituque
quis hodie sperare potest?
Ceterum de Diophanto imprimis erratum est, quum
problematum suorum unicus auctor creditus est: arith
meticas tantum quaestiones redegit in corpus, sicut
eodem fere tempore varia geometrica Pappus collegit;
antiquiorum autem nomina si Diophantus silentio
praetermisit uniformique methodo diversitatem origi
num primo obtutui celavit, attentius consideranti dissi
milia vestigia nihilominus adparent; quaedam solu
tiones ex ungue leonem indicant, aliae multae debi
lioribus ingeniis debentur. Quapropter operae pretium
duxi fore, si diligenter in indice graecitatis varietates
sermonis enotarem quarum haud paucae forsan omit
tendae videbuntur; priscarum collectionum quas Dio
phantus compilavit distinctioni sic quodammodo prae
ludere in animo fuit. Sed nunc vereor ne frustra
laborem meum impenderim, quum genuina Diophantea
vix ipsa discerni queant; attamen tentaminis haud pae-
nitet, quod multum mihi ad emendationes contulit 1 ).
1) Quum indicem illum secundum Bachetianam editionem
iampridem confectum recensioni meae aptarem, aliquas dubita
tiones novas de quibusdam locis adnotare debui; alii plura
poterunt animadvertere; quod si faciunt, haud aliter operae
meae utilitatem comprobatam iri cupio.
Indicis autem in usum hoc omnino monendum est, vocem
unamquamque in unaquaque Diophantea quaestione nonnisi
semel et primo loco notatam fuisse, quando saltem alia pecu
liaris mentio eiusdem vocis haud utilis mihi videbatur; sic
consilio meo quod aperui brevitatique simul in mathematico
opere satis consulere visum est.