I !
XXII PROLEGOMENA.
Y.
De Diophanteis codicibus.
Quum in praefatione prioris voluminis quorun-
dam codicum notitiam iam dederim, ea quae dixi
non repetam, sed stemma filiationis universum pro
ponam (pag. XXIII) comprobareque conabor; asterisco
codices notavi quos non ipse excussi; literis peculia
ribus illos tantum designavi quorum varietatem lec
tionum collegi et penes me habeo.
Prioris classis tres characteres indicare satis erit:
voces oQyavcbGai trjv [lE&odov (I, 2, 5) absunt, nisi
aliunde in marginem receptae; post Uvfi/hjUs-mt (I, 8,
24) omittuntur ea quae adnotavi ex J5, a Maximo
Planude, ut videtur, addita; denique peculiaria tan
tum illa reperiuntur scholia quae infra (p. 256—258)
post Planudea dedi.
1. De Matritensi A nihil antedictis adderem,
nisi haud satis scrupulose in praef. primi voluminis
(p. III) scripsissem Vaticanum V ex A nondum cor
rupto ortum esse: haud enim intelligendum est nullam
mutationem ante descriptionem illam in codice A al
latam fuisse, sed tantum tunc temporis nondum scrip
turam ad exemplar alicuius Planudei codicis exactam
esse. Si varias correctorum manus in tam male trac
tato codice haud certo agnoscere potui, hoc tamen
constat, interdum V scripturam exhibere (ex. gr. I,
120, 9) quam in A ex correctione quadam ortam
esse inveni. Quod monendum erat, ne- quis in appa
ratu critico scripturam A desideret, si aliquando eam