Full text: Continens pseudepigrapha, testimonia veterum, Pachymerae paraphrasin, Planudis commentarium, scholia vetera ; omnia fere adhuc inedita, cum prolegomenis et indicibus (Volumen 2)

IV 
PROLEGOMENA. 
Pianude compilatum 1 ). Neque obiter boc tacendum: 
opusculo in illo cifrarum figurae eae sunt quibus tum 
temporis Itali utebantur; Planudes contra, ut omnes 
sciunt, persicas notas numerorum exhibuit. 
Quae in fine Calculi illius Indici de extractione 
radicis quadraticae dicuntur, complere credo voluit 
libri scriptor, nempe monachus quidam varia mathe 
matica ad libitum suum colligens. Forsan scholium 
mancum in Diophanteo quodam codice excerpsit et 
inde falsum lemma adscripsit; nam error manifestus 
est, sed fraudis suspicioni nullus locus. 
2. In compluribus Ptolemaei Compositionis mathe 
maticae codicibus manuscriptis illa llQolEyo^isva re- 
periuntur anonyma, quorum initium et partem geo 
metricam praeclarae suae Pappi editioni (praef. voi. III, 
pp. XYII—XXI; pp. 1138—1165) Hultschius adiunxit. 
Pappo quidem tributa fuerunt ab auctore catalogi 
Vaticano graeco 184 praemissi, Diophanti nomen contra 
iisdem in Marciano 303 saec. XIV praefixum est, ut 
recentiorem saec. XVII Canonicianum Podleianum 32 
omittam. Utrinque falso; nam etsi Pappum certe 
cum Theone aliisque (non Diophantum autem) Pro 
legomeni^ 2 ) auctor compilaverit, post Syrianum cuius 
mentionem fecit, ergo non ante finem quinti vel iui- 
1) In notissimo opere quod graece edidit Gerliardt: Das 
Becheribuch des Maximus Planudes, Halle, Schmidt, 1865. 
2) Prolegomenon auctorem fuisse Heliodorum Alexandrinum 
Hermiae filium Ammoniique fratrem cur coniici possit, alias 
exposui (Bulletin des Sciences Mathématiques, janv. 1894 et 
Zeitschrift fur Mathematik und Physih, sub titulo: Un frag 
ment des Métriques de Héron).
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.