ELEMENTORUM LIBER X. 355
mediae apotomes secundae rationali adplicatum lati
tudinem efficit apotomen tertiam [prop. XCIX], qua
dratum autem minoris rationali adplicatum latitudinem
efficit apotomen quartam [prop. C], quadratum autem
rectae cum rationali totum medium efficientis rationali
adplicatum latitudinem efficit apotomen quintam [prop.
CI], quadratum autem rectae cum medio totum medium
efficientis rationali adplicatum latitudinem efficit apo
tomen sextam [prop. CII], iam quoniam latitudines,
quas diximus, et a prima et inter se differunt, a prima,
quia rationalis est, inter se autem, quia ordine eaedem
non sunt, adparet, ipsas quoque irrationales inter se
differre. Et quoniam demonstrauimus, apotomen eandem
non esse ac rectam ex duobus nominibus [prop. CXI],
et rationali adplicatae rectae irrationales apotomen
sequentes latitudines efficiunt apotomas secundum suum
quaeque ordinem, irrationales autem rectam ex duobus
nominibus sequentes rectas ex duobus nominibus et
ipsae secundum suum quaeque ordinem, aliae sunt
irrationales apotomen* sequentes, aliae irrationales
rectam ex duobus nominibus sequentes, ita ut omnes
XIII irrationales ordine hae sint:
1. Media.
2. Recta ex duobus nominibus.
3. Ex duabus mediis prima.
4. Ex duabus mediis secunda,
5. Maior.
6. Recta spatio rationali et medio aequalis quadrata.
'mmmmfm
, (isv supra add.
20. avrag b.
tiara P.
fisv B, «t (l£V
ovoudrwv] om.
om. F. asta