Full text: Leonardi Euleri Commentationes Arithmeticae Collectae (Tomus 2)

ADDITAMENTA TOMI SECUNDI. 
De mimen* amicaMlIbus. 
(Inedita. Conf. Procera, pag. XVII N. 56. nec non Suppi. Prooem. N. 1.) 
§ 1. Inter omnia problemata, quae in mathesi tractari solent, nunc quidem a plerisque nulla 
magis sterilia atque ab omni usu abhorrentia existimantur, quam ea, quae in contemplatione naturae 
numerorum et divisorum investigatione versantur. In quo judicio hodierni mathematici a veteribus 
non mediocriter dissentiunt, qui hujusmodi speculationibus multo majus pretium constituere sunt 
soliti. Etsi enim veteres non ignoraverunt ex indagatione naturae numerorum parum utilitatis ad 
eam matheseos partem, quae applicata vocari solet, et in investigatione rerum ad physicam potis 
simum perlinentium est posita: tamen nihilominus in scrutandis numerorum proprietatibus multum 
studii et laboris consumserunt. Praeterquam enim, quod ipsis investigatio veritatis per se laudabilis 
atque humana cognitione digna videretur, probe etiam senserunt his rebus ipsam artem inveniendi 
mirum in .modum amplificari, mentisque facultates ad graviora negotia expedienda aptiores reddi. 
Neque etiam ipsos in hac opinione deceptos fuisse, summa incrementa, quibus analysis ab his tem 
poribus est locupletata, manifesto testantur: maxime enim verisimile videtur hanc scientiam nunquam 
ad tantum perfectionis gradum perventuram fuisse, nisi veteres tantum studium in hujusmodi quae 
stionibus evolvendis, quae hodie ob sterilitatem tantopere a plerisque contemnuntur, collocavissent. 
Hincque eo minus dubitare licet, quin his rebus ulterius excolendis etiam in posterum analysi in 
signia incrementa afferantur. 
§ 2. Antiquissimis jam temporibus Euclides multas praeclaras numerorum proprietates collegit, 
veramque rationem numeros perfectos inveniendi tradidit, ut mirum sit, plures recentiores mathema 
ticos in hoc genere tam misere esse hallucinatos. Ex Diophanti autem operibus luculenter apparet 
tam Graecos quam Arabes plurimum studii in numerorum doctrina excolenda posuisse; quod idem 
institutum post restauratum in Europa litterarum studium primi matheseos cultores summa industria 
sunt prosecuti; hocque ipso viam ad aitiores investigationes praeparaverunt. Gartcsius certe, cui 
praecipuae partes promotae analyseos merito debentur, speculationes numéricas minime est aspernatus, 
atque multo magis in hoc negotio elaboraverunt Fcrmatius et Freniclius, qui etiam acutissimum 
mathematicum W a Ili sium quasi invitum ad hoc studium excitaverunt, quemadmodum ex commercio 
epistolico, secundo ejus operum tomo inserto, abunde perspicere licet. Inter eos vero qui in Germania 
sese primo ad algebram applicuerunt, ¡VI i c h a e 1 Stifel imprimis magnam laudem est adeptus, qui
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.