Full text: Correspondance (Tome 2)

8S ŒUVRES DE FERMAT. - 
esse reciproce proportio nalict ad astruendam quietem, non posset subsis 
tere proportio gravis ad potentiam in plano inclinato, quam in Libello 
suo (’) tradidit. Hoc perspicue demonstramus : 
In prima figura (fig. 46), esto punctum in superficie telluris N, 
centrum terræ H. Juncta NH, ducatur ANGF perpendicularis ipsi HN, 
quam quidem ANGF ii qui sunt in puncto N vocant parallelam hori 
zonti. Exponantur sphaerae quarum centra B, G, D, quae tangant rectam, 
sive planum per ANGF, in punctis N, G, F. 
Patet primum sphaeram B a minima potentia moveri, idque Dominus 
de Roberval non diffitetur, et in puncto N collocatam manere, sed in 
nullo alio totius plani puncto idem accidit. 
Perficiatur figura, ut hic vides. Recta HG, connectens punctum con 
tactus G et centrum terrae H, ad rectam CG facit angulum obtusum, 
ideoque sphaera C ad partes GN movebitur. Idem de sphaera D. Sit igitur 
potentia in Z retinens sphaeram C per motum rectae ANGF parallelum, 
aut, quod idem est, per rectam ZG. Intelligatur vectis cujus centrum 
fixum G; ducatur in HG perpendicularis GI. 
Sphaerae C motus naturalis est per rectam CH; motus retinens per 
GZ, ad quam perpendicularis est GC : ergo, ex suppositis Domini de 
Roberval, est [reciproce] 
ut recta GI ad rectam GC, ita potentia retinens in Z ad sphaeram C.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.