XCVI. - JOIN 1658.
407
rectae diametrum secantes. In eadem semper ratione secabitur dia
meter. Nam, sumpto alio quovis puncto D, erit
MO ad OV ut MI ad IN,
et semper similes abscissae a diametro in eadem erunt ratione (').
Fig. 91.
Haec a nobis et inventa sunt et demonstrata, quae ap.o^aia); pro
theoremate frusti conici offerimus ( 2 ).
6. Sed et quae nondum ex omni parte completa sunt, tentanda
Anglis proponere non dubitamus.
Datis punctis, rectis aut circulis, invenire parabolen quae per data
puncta transeat et datas rectas aut circulos contingat.
Dari autem quatuor ex istis sufiicit. Exempli gratia : Datis duobus
punctis, recta et circulo, invenire parabolen quae per data puncta
transeat et rectam circulumque datos contingat. Unde emergunt
quindecim problemata.
In ellipsi aut hyperbole idem proponatur; sed eo casu debent dari
quinque aut puncta aut rectae aut circuli aut quaedam ex istis numero
quinque, et inde emergunt 21 problemata.
Nos olim in Tractatu De contactibus sphaericis similia in sphaera
expedivimus et tandem feliciter problema sequens construximus :
Datis quatuor sphaeris, invenire quartam quae quatuor datas con
tingat ( 3 ). Tractatum integrum penes Dominum de Caecavi invenies.
(•) Voir Tome I, p. 79 : Porisma secundum.
( 2 ) Cubature du tronc de cone obliquo, dans la lettre XXIII du Commercium epistolicum
(de Wallis ä Digby, le 4 mars t658, v. s.).
( 3 ) Voir Tome I, p. 69.