66 GEUVRES DE FERMAT. - COR RES ROM) ANCE.
nem non attulit. Nos propositionem generalissimam et pulcherrimam
primi, nisi fallor, deteximus et pro jure synallagmatis admitti, nescio
an jure, postulamus.
2° Octuplum cujushhet numeri unitate deminutum componitur ex qua-
tuor quadratis tantum, non solum in integris, quod potuerunt alii vi
disse, sed etiam in fractis, quod uos demonstraturos pollicemur.
Et ex hac propositione mira sane deducimus, quae, si in promptu
fuerint Dom°. de Sainte-Croix, saltem Bacheti ingenium et operam vi
dentur inutiliter sollicitasse.
4. Priusquam propositionem de cubis a te propositam construamus,
ad quaesitum ( 1 ) de numero G72 respondeo me unicum illum non cre
dere proposito satisfacientem, sed hic unus post 120 in nostra me
thodo occurrit.
In hujusmodi autem quaestionibus nihil impedit quominus alius
alia methodo alios numeros quaestioni satisfacientes nanciscatur : hoc
si contigerit Dom°. de Sainte-Croix, libentissime ab eo accipiemus una
cum methodo qua usus est. Sunt enim hujusmodi quaestiones pulcher
rimae et difficillimae et a nemine, quod sciam, hactenus solutae; infini
tas autem similes peculiari nobis methodo jam construximus.
5. Quod ad quaestionem ( 2 ) de numeris 3 et 11 spectat, fatemur dif
ficillimam nobis visam et adhuc, post multa tentamenta, ignorari. Et
crediderim, donec contrarium appareat, ejus solutionem sorti potius
quam arti deberi; sed malim falli me quam Dorn, de Sainte-Croix. Ejus
solutionem si dignetur impertiri, viam constructionis rogo adjungat.
6. Tuam de cubis quaestionem ita concipimus :
Datis quotlibet numeris in proportione quavis arithmetica, cujus diffe
rentia progressionis et numerus terminorum detur, invenire summam cu
borum abs omnibus.
(') Voir plus haut, page 6{, nolo.
( 2 ) Voir Lettres VI, 7 ct X, 2.