Full text: [Disquisitiones arithmeticae] (1. Band)

SERENISSIMO 
PRINCIPI AC DOMINO 
CAROLO GUILIELMO FERDINANDO 
BRUNOVICENS1UM AC LUNEBURGENSIUM DUCI. 
PRINCEPS SERENISSIME 
Ruminae equidem felicitati mihi duco, quod Celsissimo nomini Tuo hoc opus inscri 
bere mihi permittis, quod ut Tibi offeram sancto pietatis officio obstringor. Nisi enim 
Tua gratia, Serenissime princeps, introitum mihi ad scientias primum aperuisset, 
nisi perpetua Tua beneficia studia mea usque sustentavissent, scientiae mathema 
ticae, ad quam vehementi semper amore delatus sum, totum me devovere non po 
tuissem. Quin adeo eas ipsas meditationes, quarum partem hoc volumen exhibet, 
ut suscipere, per plures annos continuare literisque consignare liceret, Tua sola 
benignitas effecit, quae ut, ceterarum curarum expers, huic imprimis incumbere 
possem praestitit. Quas quum tandem in lucem emittere cuperem, Tua munifi 
centia cuncta, quae editionem remorabantur, obstacula removit. Haec Tua tanta 
de me meisque conatibus merita gratissima potius mente tacitaque admiratione 
1*
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.