Full text: [Disquisitiones arithmeticae] (1. Band)

PRAEFATIO. 
6 
indeterminatis dicatum est, multas quaestiones continet, quae propter difficulta 
tem suam artificiorumque subtilitatem de auctoris ingenio et acumine existimatio 
nem haud mediocrem suscitant, praesertim si subsidiorum quibus illi uti licuit te 
nuitatem consideres. At quum haec problemata dexteritatem quandam potius 
scitamque tractationem, quam principia profundiora postulent, praetereaque nimis 
specialia sint raroque ad conclusiones generaliores deducant; hic liber ideo magis 
epocham in historia Matheseos constituere videtur, quod prima artis characteris ti- 
cae et Algebrae vestigia sistit, quam quod Arithmeticam Sublimiorem inventis no 
vis auxerit. Longe plurima recentioribus debentur, inter quos pauci quidem sed 
immortalis gloriae viri P. de Fermat, L. Euler, L. La Grange , A. M. Le Gendee 
(ut paucos alios praeteream) introitum ad penetralia huius divinae scientiae ape 
ruerunt, quantisque divitiis abundent patefecerunt. Quaenam vero inventa a sin 
gulis his geometris profecta sint, hic enarrare supersedeo, quum e praefationibus 
Additamentorum quibus ili. La Grange Euleri Algebram ditavit operisque mox me 
morandi ab ili. Le Gendre nuper editi cognosci possint, insuperque pleraque locis 
suis in his Disquisitionibus Arithmeticis laudentur. 
Propositum huius operis, ad quod edendum iam annos abhinc quinque pu 
blice fidem dederam, id fuit, ut disquisitiones ex Arithmetica Sublimiori, quas par- 
tim ante id tempus partim postea institui, divulgarem. Ne quis vero miretur, sci 
entiam hic a primis propemodum initiis repetitam, multasque disquisitiones hic 
denuo resumtas esse, quibus alii operam suam iam navarunt, monendum esse duxi, 
me, quum primum initio a. 1795 huic disquisitionum generi animum applicavi, 
omnium quae quidem a recentioribus in hac arena elaborata fuerint ignarum, om- 
niumque subsidiorum per quae de his quidpiam comperire potuissem expertem 
fuisse. Scilicet in alio forte labore tunc occupatus, casu incidi in eximiam quan 
dam veritatem arithmeticam (fuit autem ni fallor theorema art. 108), quam quum 
et per se pulcherrimam aestimarem et cum maioribus connexam esse suspicarer, 
summa qua potui contentione in id incubui, ut principia quibus inniteretur per 
spicerem, demonstrationemque rigorosam nanciscerer. Quod postquam tandem 
ex voto successisset, illecebris harum quaestionum ita fui implicatus, ut eas dese 
rere non potuerim; quo pacto, dum alia semper ad alia viam sternebant, ea quae 
in quatuor primis Sectionibus huius operis traduntur ad maximam partem abso 
luta erant, antequam de aliorum geometrarum laboribus similibus quidquam vi-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.