Full text: [Disquisitiones arithmeticae] (1. Band)

: ■ 
SECTIO SEXTA. 
VARIAE DISQUISITIONUM PRAECEDENTIUM APPLICATIONES. 
308. 
Quam fertilis sit arithmetica sublimior veritatibus, quae in aliis quoque ma- 
tbeseos partibus usum praestent, pluribus iam passim locis addigitavimus; quas 
dam vero applicationes, quae expositionem ampliorem merentur, seorsim tractare 
non inutile duximus, non tam ut hoc argumentum, quo plura volumina facile im 
pleri possent, exhauriatur, quam potius ut per aliqua specimina illustretur. In 
bacce quidem Sectione primo de resolutione fractionum in simpliciores agemus; 
dein de conversione fractionum communium in decimales; tum methodum novam 
exclusionis explicabimus, solutioni aequationum indeterminatarum secundi gra 
dus inservientem; tandem methodos novas expeditas trademus, numeros primos a 
compositis dignoscendi, borumque factores explorandi. In Sectione sequente 
autem theoriam generalem generis peculiaris functionum, per totam analysin 
latissime patentis, quatenus cum arithmetica sublimiori arctissime connexa est, 
stabiliemus, imprimisque theoriam sectionis circuli, cuius prima tantum ele 
menta baetemus innotuerunt, novis incrementis amplificare studebimus. 
Resolutio fractionum in simpliciores. 
309. 
Problema. Fractionem cuius denominator n est productum e duobus nu 
meris inter se primis a, b, in duas alias discerpere, quarum denominator es sint a, b.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.