Full text: [Disquisitiones arithmeticae] (1. Band)

84 
DE CONGRUENTIIS SECUNDI GRADUS. 
vero hoc theorema supponere velimus, facilius adhuc demonstratio exhiberi pote 
rit. Scilicet inter numeros 1, 2, 3 ...p— 1 erunt —residua quadratica ip 
sius p totidemque non-residua; quare non-residuorum multitudo erit par, quando 
p est formae 4 /z —1; impar quando p est formae 4w-j-3. Hinc productum 
ex omnibus numeris 1,2,3 ...p—1 in priori casu erit residuum, in posteriori 
non-residuum (art. 99). At productum hoc semper =—l(mod.p); adeoque 
etiam — 1 in priori casu residuum, in posteriori non-residuum erit. 
111. 
Si itaque r est residuum numeri alicuius primi formae 4»—f— 1., etiam 
— r huius primi residuum erit, omnia autem talis numeri non-residua, etiam sig 
no contrario sumta non-residua manebunt*). Contrarium evenit pro numeris pri 
mis formae 4w-j-3, quorum residua quando signum mutatur, non-residua fiunt 
et vice versa, vid. art. 98. 
Ceterum facile ex praecedentibus derivatur regula generalis: — 1 est re 
siduum omnium numerorum qui neque per 4 neque per ullum numerum primum 
formae 4 n -f- 3 dividi possunt; omnium reliquorum non-residuum. V. artt. 103 
et 105. 
Residua -(-2 et — 2. 
112. 
Progredimur ad residua -j-2 et —2. 
Si ex tabula II colligimus omnes numeros primos quorum residuum est 
-j-2, hos habebimus: 7,17,23,31,41,47,71,73,79,89,97. Facile autem ani 
madvertitur, inter hos numeros nullos inveniri formarum 8 2z-j- 3 et 8w-f-5. 
Videamus itaque, num haec inductio ad certitudinem evehi possit. 
Primum observamus quemvis numerum compositum formae 8 /z —j— 3 vel 
8w-j-5 necessario factorem primum alterutrius formae 8 /z —(— 3 vel 8 —j— 5, in 
volvere; manifesto enim e solis numeris primis formarum 8w-j-l, 8 n-\-l, alii 
numeri quam qui sunt formae Sw-j-1 vel 8w-j-7, componi nequeunt. Quodsi 
itaque inductio nostra generaliter est vera, nullus omnino numerus formae 
# ) Quando igitur de numero quocunque loquemur quatenus numeri formae 4n + 1 residuum vel non-re 
siduum est, ipsius signum omnino negligere sive etiam signum anceps + ipsi tribuere poterimus.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.