Full text: [Höhere Arithmetik] Theorematis arithmetici (2. Band)

110 
THEORIA RESIDUORUM BIQUADRATICORUM. 
m, m, 1 formare proportionem. Sed uberiorem huius rei tractationem ad aliam oc 
casionem nobis reservamus. Difficultates, quibus theoria quantitatum imagina 
riarum involuta putatur, ad magnam partem a denominationibus parum idoneis 
originem traxerunt (quum adeo quidam usi sint nomine absono quantitatum im 
possibilium). Si, a conceptibus, quos offerunt varietates duarum dimensionum, 
(quales in maxima puritate conspiciuntur in intuitionibus spatii) profecti, quanti 
tates positivas directas, negativas inversas, imaginarias laterales nuncupavissemus, 
pro tricis simplicitas, pro caligine claritas successisset. 
39. 
Quae in art. praec. prolata sunt, ad quantitates complexas continuas refe 
runtur : in arithmetica, quae tantummodo circa numeros integros versatur, schema 
numerorum complexorum erit systema punctorum aequidistantium et in rectis ae- 
quidistantibus ita dispositorum, ut planum infinitum in infinite multa quadrata ae 
qualia dispertiant. Omnes numeri per numerum complexum datum a -f- b i = m 
divisibiles item infinite multa quadrata formabunt, quorum latera = \J[aa-\-bb) 
sive areae = aa-\-hb\ quadrata posteriora ad priora inclinata erunt, quoties qui 
dem neuter numerorum a, h est =0. Cuivis numero per modulum m non divi 
sibili respondebit punctum vel intra tale quadratum situm vel in latere duobus 
quadratis contiguo; posterior tamen casus locum habere nequit, nisi a, h diviso 
rem communem habent: porro patet, numeros secundum modulum m congruos in 
quadratis suis locos congruentes occupare. Hinc facile concluditur, si colligantur 
omnes numeri intra quadratum determinatum siti, nec non omnes qui forte in 
duobus eius lateribus non oppositis iaceant, denique his adscribatur numerus per 
m divisibilis, haberi systema completum residuorum incongruorum secundum mo 
dulum m, i. e. quemvis integrum alicui ex illis et quidem unico tantum congruum 
esse debere. Nec difficile foret ostendere, horum residuorum multitudinem ae 
qualem esse moduli normae, puta == aa-\-bb. Sed consultum videtur, hoc gra 
vissimum theorema alio modo pure arithmetico demonstrare. 
40. 
Theorema. Secundum modulum complexum datum m — a-\-bi, cuius norma 
aa-\-bb =p, et pro quo a, b sunt numeri inter se primi, quilibet integer complexus 
congruus erit alicui residuo e serie 0, 1,2, “6 .... p — 1, et non pluribus.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.