THEOREMATIS FUNDAMENTALIS
DOCTRINA DE RESIDUIS QUADRATICIS
DEMONSTRATIONES ET AMPLIATIONES NOVAE.
Theorema fundamentale de residuis quadraticis, quod inter pulcherrimas
arithmeticae sublimioris veritates refertur, facile quidem per inductionem de
tectum , longe vero difficilius demonstratum est. Saepius in hoc genere accidere
solet, ut veritatum simplicissimarum, quae scrutatori per inductionem sponte
quasi se offerunt, demonstrationes profundissime lateant et post multa demum
tentamina irrita, longe forte alia quam qua quaesitae erant via, tandem in lucem
protrahi possint Dein haud raro fit, quum primum una inventa est via, utplu-
res subinde patefiant ad eandem metam perducentes, aliae brevius et magis di
recte, aliae quasi ex obliquo et a principiis longe diversis exorsae, inter quae et
quaestionem propositam vix ullum vinculum suspicatus fuisses. Mirus huiusmodi
nexus inter veritates abstrusiores non solum peculiarem quandam venustatem hisce
contemplationibus conciliat, sed ideo quoque sedulo investigari atque enodari me
retur, quod haud raro nova ipsius scientiae subsidia vel incrementa inde demanant.