Full text: [Wahrscheinlichkeitsrechnung und Geometrie] (4. Band)

DISQUISITIONES GENERALES 
CIRCA SUPERFICIES CURA AS. 
1. 
Disquisitiones, in quibus de directionibus variarum rectarum in spatio agi 
tur, plerumque ad maius perspicuitatis et simplicitatis fastigium evehuntur, in 
auxilium vocando superficiem sphaericam radio == 1 circa centrum arbitrarium 
descriptam, cuius singula puncta repraesentare censebuntur directiones rectarum 
radiis ad illa terminatis parallelarum. Dum situs omnium punctorum in spatio 
per tres coordinatas determinatur, puta per distantias a tribus planis fixis inter 
se normalibus, ante omnia considerandae veniunt directiones axium his planis 
normalium: puncta superficiei sphaericae, quae has directiones repraesentant, per 
(1), (2), (3) denotabimus; mutua igitur horum distantia erit quadrans. Ceterum 
axium directiones versus eas partes acceptas supponemus, versus quas coordina- 
tae respondentes crescunt. 
2. 
Haud inutile erit, quasdam propositiones, quae in huiusmodi quaestioni 
bus usum frequentem offerunt, hic in conspectum producere. 
I. Angulus inter duas rectas se secantes mensuratur per arcum inter puncta, 
quae in superficie sphaerica illarum directionibus respondent. 
II. Situs cuiuslibet plani repraesentari potest per circulum maximum in 
superficie sphaerica, cuius planum illi est parallelum. 
* 
36
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.