Full text: [Wahrscheinlichkeitsrechnung und Geometrie] (4. Band)

246 
DISQUISITIONES GENERALES 
triangulo respondens ad sphaerae superficiem integram ut —~) 
ad 4tz. Hoc theorema, quod ni fallimur ad elegantissima in theoria superficie- 
rum curvarum referendum esse videtur, etiam sequenti modo enuntiari potest: 
Excessus summae angulorum trianguli a lineis brevissimis in superficie curva 
concavo - concava formati ultra 180°, vel defectus summae angulorum trianguli a li 
neis brevissimis in superficie curva concavo-convexa formati a 180° mensuratur per 
aream partis superficiei sphaericae, quae illi triangulo per directiones normalium 
respondet, si superficies integra 7 20 gradibus aequiparatur. 
Generalius in quovis polygono n laterum, quae singula formantur per li 
neas brevissimas, excessus summae angulorum supra 2n — 4 rectos, vel de 
fectus a 2 n — 4 rectis (pro indole curvaturae superficiei), aequatur areae poly 
goni respondentis in superficie sphaerica, dum tota superficies sphaerae 7 20 gra 
dibus aequiparatur, uti per discerptionem polygoni in triangula e theoremate prae 
cedenti sponte demanat. 
21. 
Restituamus characteribus p, q, E, F, G, w significationes generales, qui 
bus supra accepti fuerant, supponamusque, indolem superficiei curvae praeterea 
alio simili modo per duas alias variabiles p', q determinari, ubi elementum li 
neare indefinitum exprimatur per 
\J(E'dp' 2 -{- 2F'dp. dq-f G'dq 2 ) 
Ita cuivis puncto superficiei per valores determinatos variabilium p, q definito 
respondebunt valores determinati variabilium p/, q', quocirca hae erunt functio 
nes ipsarum p, q, e quarum differentiatione prodire supponemus 
d p = adp-\-lodq 
d q = yd|?-j-()d</ 
lam proponimus nobis investigare significationem geometricam horum coefficien- 
tium a, b, y, h. 
Quatuor itaque nunc systemata linearum in superficie curva concipi possunt, 
pro quibus resp. q, p, q, p' sint constantes. Si per punctum determinatum, cui 
respondent variabilium valores />, q, p, q'. quatuor lineas ad singula illa syste 
mata pertinentes ductas supponimus, harum elementa, variationibus positivis
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.