Full text: [Wahrscheinlichkeitsrechnung und Geometrie] (4. Band)

82 
SUPPLEMENTUM THEORIAE COMBINATIONIS OBSERVATIONUM 
polygona formantur, in triangula per mensurationes non divisa. Sed de his rebus, 
ab instituto praesenti nimis alienis, alia occasione fusius agemus. Silentio tamen 
praeterire non possumus monitum, quod theoria nostra, si applicatio pura atque 
rigorosa in votis est, supponit, quantitates per v, v, v" etc. designatas revera vel 
immediate observatas esse, vel ex observationibus ita derivatas, ut inter se inde 
pendentes maneant, vel saltem tales censeri possint. In praxi vulgari observan 
tur anguli triangulorum ipsi, qui proin pro v, v, v" etc. accipi possunt; sed me 
mores esse debemus, si forte systema insuper contineat triangula talia, quorum 
anguli non sint immediate observati, sed prodeant tamquam summae vel differen 
tiae angulorum revera observatorum, illos non inter observatorum numerum refe 
rendos , sed in forma compositionis suae in calculis retinendos esse. Aliter vero 
res se habebit in modo observandi ei simili, quem sequutus est clar. Struve 
(Astronomische Nachrichten II, p. 431), ubi directiones singulorum laterum ab eo 
dem vertice proficiscentium obtinentur per comparationem cum una eademque di 
rectione arbitraria. Tunc scilicet hi ipsi anguli pro v, v, v"etc. accipiendi sunt, 
quo pacto omnes anguli triangulorum in forma differentiarum se offerent, aequa 
tionesque conditionales primi generis, quibus per rei naturam sponte satisfit, tam 
quam superfluae cessabunt. Modus observationis, quem ipse sequutus sum in 
dimensione triangulorum annis praecedentibus perfecta, differt quidem tum a 
priore tum a posteriore modo, attamen respectu effectus posteriori aequiparari 
potest, ita ut in singulis stationibus directiones laterum inde proficiscentium ab 
initio quasi arbitrario numeratas pro quantitatibus v, v,* v" etc. accipere oporteat. 
Duo iam exempla elaborabimus, alterum ad modum priorem, alterum ad poste 
riorem pertinens. 
23. 
Exemplum primum nobis suppeditabit opus clar. de Krayenhof, Précis 
historique des opérations trigonométriques faites en Hollande, et quidem compensa 
tioni subiiciemus partem eam systematis triangulorum, quae inter noveni puncta 
Harlingen, Sneek, Oldeboltpade, Ballum, Leeuwarden, Dockum, Drachten, Ooster- 
wolde, Groningen continentur. Formantur inter haec puncta novem triangula in 
opere illo per numeros 121, 122, 123, 124, 125, 127, 128, 131, 132 denotata, quo 
rum anguli (a nobis indicibus praescriptis distincti) secundum tabulam p. 77—81 
ita sunt observati:
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.