Full text: [Mathematische Physik] Theoria attractionis corporum sphaeroidicorum ellipticorum homogeneorum (5. Band)

AD MENSURAM ABSOLUTAM REVOCATA. 
113 
15 
Momentum inertiae acus 1 per experimenta anteriora iam cognitum erat 
(vid. art. 11), quae prodiderant K = 4228732400, millimetro et milligrammate 
pro imitatibus acceptis. 
Variatio thermometri in utroque atrio, ubi apparatus stabiliti sunt, per 
totum experimentorum tempus tam parva erat, ut superfluum sit eius rationem 
habere. 
Aggrediamur iam calculum horum experimentorum, ut intensitas magne 
tismi terrestris T inde eruatur. Inaequalitas oscillationum acus 2 levem istius 
intensitatis variationem manifestat: quo itaque de valore determinato sermo esse 
possit, reducemus tempus observatum oscillationis acus 1 ad statum medium 
magnetismi terrestris intra secundam observationum partem. Reductionem aliam 
requirit hoc tempus propter retardationem chronometri, tertiamque propter tor 
sionem fili. Hoc modo prodit tempus unius oscillationis acus 1 reductum 
= 15,22450 X 
= 15"23530 = 
Hinc deducitur valor producti TM = = 179 770600. Parvula diffe 
rentia inter hunc valorem atque eum, quem supra art. 11 pro die 11. Sept. in 
venimus, variationi tum magnetismi terrestris tum status magnetici acus tri 
buenda est. 
E deflexionibus observatis obtinemus 
F = = 113 056200 
si millimetrum pro unitate accipimus, atque hinc 
f = +f( 1+A) = 56 606437 
Comparatio huius numeri cum valore ipsius TM tandem producit 
T= 1,782088 
tamquam valorem intensitatis vis magneticae terrestris horizontalis die 18. Septem 
bris hora 5. 
17,29484 86400 4 /- 598,4 
17,29995 ' 86385,76 ' » 597,4 
t
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.