Full text: [Mathematische Physik] Theoria attractionis corporum sphaeroidicorum ellipticorum homogeneorum (5. Band)

FIGURAE FLUIDORUM IN STATU AEQUILIBRII. 
77 
Valores isti conclusi sunt ex ascensione vel depressione fluidorum in tubis 
capillaribus: attamen valde difficile est, horum diametros exacte mensurare, dif 
ficilius , de forma circulari sectionis transversalis certitudinem acquirere. Longe 
maiorem praecisionem pollicentur experimenta circa diametros et volumina magna 
rum guttarum mercurii tabulae horizontali vel curvaturae perparvae notae insi 
dentium, qualia iam instituerunt physici Segner et Gay-Lussac: nec non, pro 
liquidis vasa vitrea madefacientibus, experimenta circa dimensiones bullarum 
magnarum aeris in vasibus superne operculo madefacto plano horizontali vel pa 
rum et secundum radium notum curvato clausis, ad quae instituenda physicos 
invitamus. 
IV. Ne limites huic commentationi praescriptos excederemus, applicatio 
nem principiorum nostrorum generalium hocce quidem loco ad casum simplicis 
simum restringere oportuit, ubi liquidum unicum in vase firmo consideratur. 
Nihil vero obstat, quominus theoriae summa generalitas concilietur, ita ut etiam 
problema plurium liquidorum in eodem vase, nec non casum eum amplectatur, 
ubi insuper corpora rigida, vel omnino vel ex parte libera, fluido immersa sunt. 
Sed harum quaestionum uberiorem expositionem ad aliam occasionem nobis re 
servare debemus.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.