INTENSITAS
VIS MAGNETICAE TERRESTRIS
AD MENSURAM ABSOLUTAM REVOCATA.
Ad determinationem completam vis magneticae telluris in loco dato tria ele
menta requiruntur : declinatio seu angulus inter planum in quo agit atque planum
meridianum; inclinatio directionis ad planum horizontale; denique tertio loco in-
tensitas. Declinatio, quae respectu omnium applicationum ad usus nauticos at
que geodaeticos tamquam elementum primarium consideranda est, statim ab ini
tio observatores atque physicos exercuit, qui etiam inclinationi curas assiduas iam
per saeculum dicaverunt. Contra elementum tertium, intensitas, licet aeque
dignum scientiae obiectum, usque ad tempora recentiora penitus neglectum man
sit. Illustri Humboldt inter tot alias ea quoque laus debetur, quod primus fere
huic argumento animum advertit, inque itineribus suis magnam copiam observa
tionum circa intensitatem relativam magnetismi terrestris congessit, e quibus con
tinuum incrementum huius intensitatis, dum ab aequatore magnetico versus po
lum progredimur, innotuit. Permulti physici, vestigiis huius naturae scrutatoris
insistentes, iam tantam determinationum copiam contulerunt, ut clarissimus et
de magnetismo terrestri meritissimus vir, Hansteen, specimen mappae universa
lis lineas isodynaraicas exhibentis nuper iam edere potuerit.
Methodus, qua in hoc negotio utuntur, consistit in observatione temporis,
per quod eadem acus magnetica in locis diversis numerum oscillationum eundem
perficit, seu numeri oscillationum in temporis intervallo eodem, intensitasque
quadrato numeri oscillationum in tempore dato proportionalis ponitur : hoc modo
inter se comparantur intensitates totales, dum acus inclinatoria in centro gravi
tatis suspensa circa axem horizontalem ad meridianum magneticum normalem
oscillât, seu intensitates vis horizontalis, dum acus horizontalis circa axem ver-
11