AD MENSURAM ABSOLUTAM REVOCATA.
83
tate assignari possit, patet, observationem oscillationum nobis suppeditare pro
ductum ex intensitate magnetismi terrestris in momentum staticum magnetismi
acus : sed hae duae quantitates separari nequeunt, nisi observationibus alius ge
neris accitis, quae diversam earum combinationem implicant. Ad hunc finem
accedat acus secunda, quae exponatur actioni et magnetismi terrestris et magne
tismi acus primae, ut, quam rationem inter se teneant hae duae actiones, explo
rari possit. Utraque quidem actio pendebit a distributione magnetismi liberi in
secunda acu: sed posterior insuper a. constitutione acus primae, distantia centro
rum , positione rectae centra iungentis respectu axium magneticorum utriusque
acus, denique a lege, quam attractiones et repulsiones magneticae sequuntur.
Immortalis Tobias Mayer primus iam coniectaverat, hanc legem cum lege gravi
tationis eatenus convenire, quod illae quoque actiones decrescant in ratione du
plicata distantiarum: experimenta clarissimorum virorum Coulomb et Hansteen
magnam huic coniecturae plausibilitatem conciliaverunt, experimentaque novis
sima eam ultra omne dubium evehunt. Sed probe attendendum est, hanc legem
referri ad singula elementa magnetismi liberi: effectus totalis corporis magnetismo
imbuti longe aliter se habebit, atque in distantiis permagnis, uti ex illa ipsa lege
deducere licet, proxime ad rationem inversam triplicatam distantiarum accedet, ita
ut actio acus per cubum distantiae multiplicata, distantia ceteris paribus continuo
crescente, ad vai orem constantem asymptotice convergat, qui, dum distantiae,
linea arbitraria pro unitate accepta, per numeros exprimuntur, cum actione vis
terrestris homogeneus atque comparabilis erit. Per idoneam experimentorum ad-
ornationem et tractationem limes huius rationis eruendus est; qui quum tantum
modo momentum staticum magnetismi primae acus involvat, iam habebitur quo
tiens e divisione huius momenti per intensitatem vis terrestris ortus, qui compara
tus cum producto harum quantitatum antea eruto eliminationi istius momenti sta
tici inserviet, atque valorem intensitatis magnetismi terrestris suppeditabit.
Quod attinet ad modum, actiones magnetismi terrestris et acus primae in
acum secundam ad experimenta revocandi, duplex via patet, quum acum secun
dam vel in statu motus vel in statu aequilibrii observare possimus. Prior modus
eo redit, ut oscillationes huius acus observentur, dum actio magnetismi terrestris
coniungitur cum actione acus primae in distantia idonea ita collocatae, ut ipsius
axis sit in meridiano magnetico per centrum acus oscillantis ducto : hoc pacto os
cillationes vel accelerabuntur vel retardabuntur, prout poli amici vel inimici sibi
11*