Full text: [Mathematische Physik] Theoria attractionis corporum sphaeroidicorum ellipticorum homogeneorum (5. Band)

86 
INTENSITÀ» VIS MAGNETICAE TERRESTRIS 
His ita intellectis, unitas quantitatis fluidi boreali» ea erit, cuius vis repul 
siva in aliam ipsi aequalem in distantia — 1 positam aequivalet vi motrici == 1, 
i. e. actioni vis acceleratricis = 1 in massam = 1, idemque de unitate quan 
titatis fluidi australis valebit : in hac determinatione manifesto tum fluidum agens, 
tum fluidum in quod agitur, in punctis physicis concentrata concipi debent. In 
super autem supponere oportet, attractionem inter quantitates datas fluidorum 
heteronymorum in distantia data aequalem esse repulsioni inter quantitates resp. 
aequales fluidorum homonymorum. Actio itaque quantitatis m fluidi magnetici 
boreali» in quantitatem m' eiusdem fluidi in distantia r (dum utrumque in puncto 
physico concentratemi supponitur), exprimitur per , sive vi motrici = 
in directione a priori versus posterius agenti aequivalet, rnanifestoque haec for 
mula generaliter valet, si, quod semper abhinc subintelligemus, quantitas fluidi 
australis tamquam negativa spectatur, ubi valor negativus vis i ^ r pro repul 
sione attractionem indicabit. 
Si itaque in puncto physico aequales quantitates fluidi borealis et australis 
simul adsunt, nulla omnino actio hinc orietur, si vero inaequales, excessus al 
terius tantum, quem magnetismum liberum (positivum seu negativum) vocabimus, 
in considerationem veniet. 
2. 
Hisce suppositionibus fundamentalibus adhuc aliam, quam experientia un 
dique confirmat, adiicere oportet, scilicet, quodvis corpus, in quo fluida magne- 
tica adsint, semper aequalem utriusque quantitatem continere. Quinadeo expe 
rientia docet, hancce suppositionem etiam ad singulas talis corporis partes quan 
tumvis parvas, dummodo sensibus nostris discerni possint, extendendam esse. 
Sed quum per ea, quae in fine art. praec. monuimus, actio eatenus tantum exi- 
stere possit, quatenus aliqua separatio fluidorum locum habet, necessario hanc 
per intervalla tara parva fieri supponere debemus, ut mensuris nostris non sint 
accessibilia. 
Corpus itaque magnetismi capax concipi debet tamquam compages innume 
rarum particularum, quarum quaevis certam quantitatem fluidi magnetici borea 
lis et aequalem australis contineat, ita quidem, ut vel uniformiter inter se mixtae 
sint (magnetismus lateat), vel separationem minorem maioremve iniverint (magne- 
tismus evolutus siti, quae tamen separatio numquam in transfusionem fluidi ab
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.