Full text: [Mathematische Physik] Theoria attractionis corporum sphaeroidicorum ellipticorum homogeneorum (5. Band)

AD MENSURAM ABSOLUTAM REVOCATA. 
87 
una particula in aliam abire potest. Nihil refert, utrum separatio maior a maiori 
quantitate fluidorum quae libera evaserunt, an a maiori intervallo interposito orta 
supponatur: manifesto autem propter magnitudinem separationis simul eius di 
rectio in considerationem venire debet, quae prout in diversis corporis particulis 
vel conspirat vel refragatur, maior minerve energia totalis respectu punctorum 
extra corpus oriri poterit. 
Quomodocunque autem distributio magnetismi liberi intra corpus se habeat, 
semper eius loco, per theorema generalius, substituere licet secundum certam 
legem aliam distributionem in sola corporis superficie, quae respectu virium ex- 
trorsum agentium illi exacte aequivaleat, ita ut elementum fluidi magnetici extra 
corpus ubicunque positum prorsus eandem attractionem vel repulsionem experia 
tur a distributione magnetismi vera intra corpus atque a fictitia in eius superficie. 
Eandem fictionem ad bina corpora, quae ratione magnetismi liberi in ipsis evo 
luti in se invicem agunt, extendere licet, ita ut pro utroque distributio fictitia in 
superficie distributionis verae internae vice fungi possit. Hocce demum modo vul 
gari loquendi mori, qui e. g. alteri acus magneticae extremitati solum magnetis- 
mum borealem, alteri australem tribuit, sensum verum conciliare possumus, quum 
manifesto haec phrasis cum principio fundamentali supra enunciato, quod alia 
phaenomena imperiose postulant, non quadret. Sed haec obiter hic annotavisse 
sufficiat; de theoremate ipso, quum ad institutum praesens non sit necessarium, 
alia occasione copiosius agemus. 
3. 
Status magneticus corporis consistit in ratione distributionis magnetismi li 
beri in singulis eius particulis. Respectu mutabilitatis huius status discrimen es 
sentiale inter corpora diversa magnetismi capacia animadvertimus. In aliis, e. g. 
in ferro molli, ille status per levissimam vim protinus mutatur, hacque cessante 
status anterior redit; contra in aliis, praesertim in chalybe durato, vis certam 
intensitatem attigisse debet, antequam sensibilem status magnetici mutationem 
producere possit, vique cessante corpus vel in statu quem acquisivit permanet, 
vel saltem ad priorem non ex asse revenit. In corporibus itaque prioribus mole- 
culae fluidi magnetici semper ad aequilibrium perfectum virium, quae tum inter 
ipsa mutuo, tum a caussis externis emanant, se componunt, vel saltem a tali 
aequilibrio sensibiliter vix differunt: contra in corporibus posterioris generis sta-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.