Full text: [Mathematische Physik] Theoria attractionis corporum sphaeroidicorum ellipticorum homogeneorum (5. Band)

AD MENSURAM ABSOLUTAM REVOCATA. 
89 
12 
num horizontale atque declinationem plani verticalis, in quo agit, a plano meri 
diano determinatur: illud planum meridianum magneticum vocatur. Intensitas au 
tem magnetismi terrestris per vim motricem, quam in unitatem fluidi magnetici 
liberi exserit, aestimanda est. 
Haec vis non modo in diversis terrae locis diversa est, sed etiam in eodem 
loco variabilis, tum per saecula et annos, tum per anni aestates dieique horas. 
Respectu directionis haec variahilitas dudum quidem nota fuit: sed respectu in- 
tensitatis hactenus tantummodo per horas diei animadverti potuit, quum subsi 
diis ad longiora temporis intervalla aptis caruissemus. Huic defectui in posterum 
reductio intensitatis ad mensuram absolutam remedium afferet. 
5. 
Ut actio magnetismi terrestris in corpora magnetica secundi generis (qualia 
semper abhinc subintelligenda sunt) calculo subiiciatur, concipiatur tale corpus 
in partes infinite parvas divisum, sitque dm elementum magnetismi liberi in 
particula, cuius coordinatae respectu trium planorum inter se normalium et re 
spectu corporis fixorum denotentur per x, y, z: elementa fluidi australis nega 
tive accipi supponimus. Ita primo patet, integrale fdm per totum corpus col 
lectum (imo per quamlibet corporis partem mensurabilem) esse = 0. Statuamus 
fxdm = X, fgdm = Y, f zdm = Z, quae quantitates vocari poterunt mo 
menta magnetismi liberi respectu trium planorum fundamentalium, sive respectu 
axium in ipsa normalium. Quum denotante a quantitatem constantem arbitra 
riam, fiat j\x—a)dm = X, patet, momentum respectu axis dati pendere tan 
tummodo ab eius directione, non autem ab eius initio. Si per initium coordina- 
tarum axem quartum ducimus, qui cum primariis faciat angulos A, B, C, mo 
mentum elementi dm respectu huius axis erit =[xcos A-\-ycosB-\-zcos C)dm, 
adeoque momentum magnetismi liberi in toto corpore 
= X cosH-f- Ycos B-{-Z cos C = V 
Statuatur 
\/{XX~\-YY-j-ZZ) = M, atque X — Meos a, Y = Meos b, Z = Mcos^ 
ducaturque axis quintus, qui cum tribus primariis faciat angulos a, fi, y, et cum 
axi quarto angulum io; unde quum constet esse
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.