Full text: [Theoretischer astronomischer Nachlass] (7. Band)

PRAEFATIO. 
Detectis legibus motus planetarum KeplerI ingenio non defuerunt subsidia 
ad singulorum planetarum elementa ex observationibus eruenda. Tycho Brahe, 
a quo astronomia practica ad fastigium antea ignotum evecta erat, cunctos pla 
netas per longam annorum seriem summa cura tantaque perseverantia obser 
vaverat, ut Keplero talis thesauri dignissimo heredi seligendi tantummodo cura 
restaret, quae ad scopum quemvis propositum facere viderentur. Nec medio 
criter sublevabant hunc laborem motus planetarum medii summa iamdudum 
praecisione per observationes antiquissimas determinati. 
Astronomi, qui post KEPLERum conati sunt planetarum orbitas adiumento 
observationum recentiorum vel perfectiorum adhuc accuratius dimetiri, iisdem 
vel adhuc maioribus subsidiis adiuti sunt. Neque enim amplius de elementis 
plane incognitis eliciendis agebatur, sed nota leviter tantum corrigenda arctio- 
ribusque limitibus circumscribenda erant. 
Principium gravitationis universalis a summo Newton detectum campum 
plane novum aperuit, legibusque iisdem, quibus quinque planetas regi Kepler 
expertus fuerat, levi tantum mutatione facta omnia corpora coelestia necessario
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.