Full text: [Theoretischer astronomischer Nachlass] (7. Band)

PRAEFATIO. 
7 
In omnibus itacene casibus, ubi corporum coelestium orbitas ex observa— 
tionibus deducere oportuit, commoda aderant quaedam haud spernenda me 
thodorum specialium applicationem suadentia vel saltem permittentia, quorum 
commodorum potissimum id erat, quod per suppositiones hypotheticas cogni 
tionem approximatam quorundam elementorum iamiam acquirere licuerat, ante 
quam calculus elementorum ellipticorum susciperetur. Nihilominus satis mirum 
videtur, problema generale 
Determinare orbitam corporis coelestis, absque omni suppositione hypo 
thetica, ex observationibus tempus haud magnum complectentibus neque adeo 
delectum, pro applicatione methodorum specialium, patientibus 
usque ad initium huius saeculi penitus propemodum neglectum esse, vel saltem 
a nemine serio ac digne tractatum, quum certe theoreticis propter difficultatem 
atque elegantiam sese commendare potuisset, etiamsi apud prácticos de summa 
eius utilitate nondum constaret. Scilicet invaluerat apud omnes opinio, im 
possibilem esse talem determinationem completam ex observationibus breviori 
temporis intervallo inclusis, male sane fundata, quum nunc quidem certissimo 
iam evictum sit, orbitam corporis coelestis ex observationibus bonis paucos tan 
tummodo dies complectentibus, absque ulla suppositione hypothetica, satis ap 
proximate iam determinari posse. 
Incideram in quasdam ideas, quae ad solutionem problematis magni de 
quo dixi facere videbantur, mense Septembri a, 1801, tunc in labore plane 
diverso occupatus. Haud raro in tali casu, ne nimis a grata investigatione 
distrahamur, neglectas interire sinimus idearum associationes, quae attentius 
examinatae uberrimos fructus ferre potuissent. Forsan et illis ideolis eadem 
fortuna instabat, nisi peropportune incidissent in tempus, quo nullum sane 
faustius ad illas conservandas atque fovendas eligi potuisset. Scilicet eodem 
circiter tempore rumor de planeta поло lan. 1 istius anni in specula Fanor 
mitana detecto per omnium ora volitabat, moxque ipsae observationes inde ab
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.