Full text: [Theoretischer astronomischer Nachlass] (7. Band)

LIBER SECUNDUS. 
INVESTIGATIO ORBITARUM CORPORUM COELESTIUM EX 
OBSERVATIONIBUS GEOCENTRICA. 
SECTIO PRIMA. 
Determinatio orbitae e tribus observationibus completis. 
115. 
Ad determinationem completam motus corporis coelestis in orbita sua re 
quiruntur elementa septem, quorum autem numerus uno minor evadit, si cor 
poris massa vel cognita est vel negligitur; haec licentia vix evitari poterit in 
determinatione orbitae penitus adhuc incognitae, ubi omnes quantitates ordinis 
perturbationum tantisper seponere oportet, donec massae a quibus pendent 
aliunde innotuerint. Quamobrem in disquisitione praesente massa corporis 
neglecta elementorum numerum ad sex reducimus, patetque adeo, ad determi 
nationem orbitae incognitae totidem quantitates ab elementis pendentes ab in 
vicem vero independentes requiri. Quae quantitates nequeunt esse nisi loca 
corporis coelestis e terra observata, quae singula quum bina data subministrent, 
puta longitudinem et latitudinem, vel ascensionem rectam et declinationem, 
simplicissimum utique erit, tria loca geocentrica adoptare, quae generaliter lo 
quendo sex elementis incognitis determinandis sufficient. Hoc problema tam 
20*
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.