Full text: [Theoretischer astronomischer Nachlass] (7. Band)

DETERMINATIO ORBITAE E TRIBUS OBSERVATIONIBUS COMPLETIS. 157 
licebit, ubi etiam perturbationes, quas planetae reliqui motui inducunt, ad 
calculum erunt revocatae: quarum rationem quomodo habere oporteat, quan 
tum quidem ad institutum nostrum pertinere videbitur, in Sectione quarta bre 
viter indicabimus. 
116. 
Antequam determinatio alicuius orbitae ex observationibus geocentricis 
suscipitur, his quaedam reductiones applicandae erunt, propter nutationem, 
praecessionem, parallaxin et aberrationem, siquidem summa praecisio requiri 
tur: in crassiori enim calculo has minutias negligere licebit. 
Planetarum et cometarum observationes vulgo expressae proferuntur per 
ascensiones rectas et declinationes apparentes, i. e. ad situm aequatoris appa 
rentem relatas. Qui situs quum propter nutationem et praecessionem varia 
bilis adeoque pro diversis observationibus diversus sit, ante omnia loco plani 
variabilis planum aliquod fixum introducere conveniet, ad quem finem vel 
aequator situ suo medio pro aliqua epocha, vel ecliptica adoptari poterit: pla 
num posterius plerumque adhiberi solet, sed prius quoque commodis peculia 
ribus haud spernendis se commendat. 
Quoties itaque planum aequatoris eligere placuit, ante omnia observatio 
nes a nutatione purgandae, ac dein adhibita praecessione ad epocham quan- 
dam arbitrariam reducendae sunt: haec operatio prorsus convenit cum ea, per 
quam e loco stellae fixae observato eiusdem positio media pro epocha data 
derivatur, adeoque explicatione hic non indiget. Sin vero planum eclipticae 
adoptare constitutum est, duplex methodus patebit: scilicet vel ex ascensioni 
bus rectis et declinationibus ob nutationem et praecessionem correctis deduci 
poterunt longitudines et latitudines adiumento obliquitatis mediae, unde lon 
gitudines iam ad aequinoctium medium relatae prodibunt; vel commodius ex 
ascensionibus rectis et declinationibus apparentibus adiumento obliquitatis ap 
parentis computabuntur longitudines et latitudines, ac dein illae a nutatione 
et praecessione purgabuntur. 
Loci terrae singulis observationibus respondentes per tabulas Solares com 
putantur, manifesto autem ad idem planum referendi erunt, ad quod observa 
tiones corporis coelestis relatae sunt. Quamobrem in computo longitudinis 
Solis negligetur nutatio; dein vero haec longitudo adhibita praecessione ad
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.