Full text: [Theoretischer astronomischer Nachlass] (7. Band)

158 
THEORIA MOTUS CORPORUM COELESTIUM. LIBER II. SECTIO I. 
epocham fixam reducetur, atque 180 gradibus augebitur; latitudini Solis, si 
quidem eius rationem habere operae pretium videtur, signum oppositum tri 
buetur : sic positio terrae heliocéntrica habebitur, quam, si aequator pro plano 
fundamentali electus est, adiumento obliquitatis mediae in ascensionem rectam 
et declinationem transformare licebit. 
117. 
Positio terrae hoc modo e tabulis computata ad terrae centrum referenda 
est, locus observatus autem corporis coelestis ad punctum in terrae superficie 
spectat: huic dissensui tribus modis remedium afferre licet. Potest scilicet vel 
observatio ad centrum terrae reduci, sive a parallaxi liberari; vel locus helio- 
centricus terrae ad locum ipsum observationis reduci, quod efficitur, si loco 
Solis e tabulis computato parallaxis rite applicatur; vel denique utraque po 
sitio ad punctum aliquod tertium transferri, quod commodissime in intersec 
tione radii visus cum plano eclipticae assumitur: observatio ipsa tunc immu 
tata manet, reductionemque loci terrae ad hoc punctum in art. 72 docuimus. 
Methodus prima adhiberi nequit, nisi corporis coelestis distantia a terra pro 
xime saltem nota fuerit: tunc autem satis commoda est, praesertim quoties 
observatio in ipso meridiano instituta est, ubi sola declinatio parallaxi afficitur. 
Ceterum praestabit, hanc reductionem loco observato immediate applicare, 
antequam transformationes art. praec. adeantur. Si vero distantia a terra pe 
nitus adhuc incognita est, ad methodum secundam vel tertiam confugiendum 
est, et quidem illa in usum vocabitur, quoties aequator pro plano fundamen 
tali accipitur, tertia autem praeferetur, quoties omnes positiones ad eclipticam 
referre placuit. 
118. 
Si corporis coelestis distantia a terra alicui observationi respondens pro 
xime iam nota est, hanc ab effectu aberrationis liberare licet pluribus modis, 
qui methodis diversis in art. 71 traditis innituntur. Sit t tempus verum ob 
servationis; 6 intervallum temporis, intra quod lumen a corpore coelesti ad 
terram descendit, quod prodit ducendo 4 9 3 s in distantiam ; l locus observatus, 
V idem locus adiumento motus geocentrici diurni ad tempus ¿-f-6 reductus;
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.